| 2. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Krn 10, 1-19 |
1 2Krn 10, 1 Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. 2 2Krn 10, 2 Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est; 3 2Krn 10, 3 vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: 4 2Krn 10, 4 “ Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ”. 5 2Krn 10, 5 Qui ait: “ Post tres dies revertimini ad me ”. Cumque abisset populus, 6 2Krn 10, 6 iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “ Quid datis consilii, ut respondeam populo? ”. 7 2Krn 10, 7 Qui dixerunt ei: “ Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ”. 8 2Krn 10, 8 At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius. 9 2Krn 10, 9 Dixitque ad eos: “ Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: “Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus”? ”. 10 2Krn 10, 10 Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “ Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei; 11 2Krn 10, 11 pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ”. 12 2Krn 10, 12 Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio ”. 13 2Krn 10, 13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum; 14 2Krn 10, 14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: “ Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ”. 15 2Krn 10, 15 Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat. 16 2Krn 10, 16 Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “ Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 2Krn 10, 17 Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18 2Krn 10, 18 Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem. 19 2Krn 10, 19 Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.
| | 2Krn 10, 1-19 |
Verš 1
Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.
1Kr 12:1 - Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
Verš 2
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est;
1Kr 11:40 - Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.
Verš 15
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
1Kr 11:31 - et ait ad Ieroboam: “ Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus.