Verš 1
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum.
1Kr 2:46 - Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis.
Verš 3
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1Kr 3:4 - Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud.
1Krn 16:39 - Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
1Krn 21:29 - Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
Verš 4
Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem;
2Sam 6:2 - Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam.
2Sam 6:17 - Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica.
1Krn 16:1 - Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
Verš 5
altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia.
Ex 38:1 - Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,
Verš 8
Dixitque Salomon Deo: “ Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
1Krn 28:5 - Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Verš 9
Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
1Kr 3:7 - Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum;
Verš 10
Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare? ”.
1Kr 3:9 - Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ”.
1Kr 3:11 - et dixit Deus Salomoni: “ Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
Verš 12
sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui ”.
1Kr 3:13 - sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis.
1Krn 29:25 - Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
2Krn 9:22 - Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.
Verš 14
Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
1Kr 4:26 -
1Kr 10:26 - Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
2Krn 9:25 - Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.
Verš 16
Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa emebant pretio
1Kr 10:28 - Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio.
2Krn 9:28 - Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.
2Krn 1,3 - Porov. 1 Kr 3,4.
2Krn 1,4 - Porov. 2 Sam 6,2 n.; 1 Krn 13,6.8; 15,1; 16,1.
2Krn 1,5 - Porov. Ex 27,1 n.; 31,2; 38,1; 1 Krn 2,20.
2Krn 1,7-12 - Porov. 1 Kr 3,5–15.
2Krn 1,14 - Porov. 1 Kr 10,26–29; 2 Krn 9,25–28; 1 Kr 5,6.