výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 3, 1-24

1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, 3 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua. 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. 5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; 6 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet 7 et Noga et Napheg et Iaphia 8 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem. 9 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar. 10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas. 12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae; 15 filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. 17 Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius, 18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias. 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum 20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque. 21 Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias. 22 Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero. 23 Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres. 24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.

1Krn 3, 1-24





Verš 1
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,
2Sam 3:2 - Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide,

Verš 5
Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
2Sam 5:14 - Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab et Nathan et Salomon

Verš 10
Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat
1Kr 11:43 - Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.
1Kr 14:31 - Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.
1Kr 15:8 - Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
1Kr 15:24 - et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.

Verš 11
pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.
2Kr 8:16 - Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.
2Kr 8:25 - Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae.
2Kr 11:2 - Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur.

Verš 12
Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham
2Kr 12:21 - Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella.
2Kr 14:21 - Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
2Kr 15:7 - Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.

Verš 13
procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
2Kr 15:38 - Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
2Kr 16:20 - Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
2Kr 20:21 - Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo.

Verš 14
Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
2Kr 21:18 - Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.
2Kr 21:26 - Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.

Verš 15
filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
2Kr 23:30 - Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
2Kr 23:34 - regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi.

Verš 16
Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.
2Kr 24:6 - regnavitque Ioachin filius eius pro eo.
2Kr 24:17 - Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam.

Verš 17
Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
Mt 1:11 - Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.

1Krn 3,1-4 - Porov. 2 Sam 3,2–5.

1Krn 3,9 - Porov. 2 Sam 13,1 nn.

1Krn 3,15 - Selum panoval pod menom Joachaz, pozri 2 Kr 23,30.

1Krn 3,15-16 - Buď je reč o dvoch rozličných Sedekiášoch, alebo sa toto meno dostalo do 16. verša omylom.

1Krn 3,22 - Číslici "šesť" treba rozumieť tak, že potomkov Secheniášových bolo šesť: jeden syn a piati vnukovia.