výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 18, 1-17

1 Factum est autem post haec, ut percuteret David Phili sthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 2 percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David offerentes ei tributum. 3 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 6 et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. 7 Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; 8 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea. 9 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, 10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. 11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec. 12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia 13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. 14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. 15 Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis. 16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba. 17 Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.

1Krn 18, 1-17





1Krn 18,1-17 - Pozri poznámky k 2 Sam 8,1–18.

1Krn 18,6 - Slovo "dozorcov" v osnove chýba. Doplnili sme ho podľa osnovy Kníh Samuelových.

1Krn 18,8 - V 2 Sam 8,8 sa tie mestá volali Beta a Berot.