výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 16, 1-43

1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: 5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret, 6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. 7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: 8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. 9 Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius. 10 Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 11 Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. 12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius, 13 semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. 14 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 15 Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes, 16 pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac. 17 Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum 18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae”, 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea. 20 Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum; 21 non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: 22 “Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari”. 23 Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. 24 Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. 25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; 26 omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. 27 Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius. 28 Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; 29 date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto. 30 Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem. 31 Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”. 32 Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis sunt. 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. 34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. 35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. 36 Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum” ”. Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”. 37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores. 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. 41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “ Quoniam in aeternum misericordia eius ”. 42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.

1Krn 16, 1-43





Verš 1
Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2Sam 6:17 - Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica.

Verš 34
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ž 107:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 118:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
Ž 136:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
Ž 136:1 - ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 3
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
2Sam 6:19 - Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam.

Verš 15
Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes,
Gn 17:9 - Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.

Verš 16
pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac.
Gn 26:3 - et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,

Verš 17
Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gn 35:11 - Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.

Verš 21
non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges:
Gn 12:20 - Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 11:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.

1Krn 16,8-36 - Chválospev je zložený zo žalmov, a to 8–22 = Ž 105,1–5. Verše 23–33 = Ž 96. Verš 34 = Ž 106,1. Verš 35 = Ž 106,47. Verš 36 je chváloreč podobná tým, ktorými sa zakončujú prvé štyri zbierky žalmov.