výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 15, 1-29

1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. 2 Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ”. 3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; 4 necnon et filios Aaron et Levitas. 5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti; 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti; 7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta; 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti; 9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta; 10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim. 11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab 12 et dixit ad eos: “ Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. 13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ”. 14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; 15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. 16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae. 17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae 18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores. 19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus, 20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “ Virgines ”. 21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent; 22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. 23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca. 24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. 25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. 26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. 27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — 28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. 29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.

1Krn 15, 1-29





Verš 17
Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
1Krn 6:33 - Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;
1Krn 6:39 - Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
1Krn 6:44 - Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;

Verš 2
Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ”.
Nm 4:15 - Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.

Verš 4
necnon et filios Aaron et Levitas.
1Krn 6:1 - Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.

Verš 29
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.
2Sam 6:16 - Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo.

Verš 15
et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
Ex 25:14 - inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;
Nm 4:15 - Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.
Nm 7:9 - Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.

1Krn 15,1 - Kráľovské obydlie, ktoré si postavil Dávid, malo teda viac domov. Nádherný kráľovský palác postavil až neskoršie Šalamún. – Pre archu zmluvy postavil Dávid nový stan. Starý, v ktorom boli asi ešte aj niektoré súčiastky z Mojžišovho stánku, bol v Gabaone (porov. 1 Kr 3,4).

1Krn 15,11 - O Sadokovi porov. 6,38; 2 Sam 8,17. O Abiatarovi 1 Sam 22,20; 1 Kr 2,26.

1Krn 15,12 - O posvätení porov. Ex 19,10.15; Joz 3,5; 7,13; 1 Sam 16,5.

1Krn 15,13 - Pán potrestal Izraelitov, keď usmrtil Ozu, 13,9 n.

1Krn 15,20 - Preklad "na harfe pre dievčenský hlas" je neistý. Podobne "na citarách viedli hlboký hlas".

1Krn 15,25-29 - Porov. 2 Sam 6,12–16; pozri i poznámky k tejto stati.