| 1. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Krn 14, 1-17 |
1 1Krn 14, 1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. 2 1Krn 14, 2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel. 3 1Krn 14, 3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; 4 1Krn 14, 4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, 5 1Krn 14, 5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, 6 1Krn 14, 6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, 7 1Krn 14, 7 Elisama et Beeliada et Eliphalet. 8 1Krn 14, 8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. 9 1Krn 14, 9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 10 1Krn 14, 10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. 11 1Krn 14, 11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). 12 1Krn 14, 12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. 13 1Krn 14, 13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; 14 1Krn 14, 14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; 15 1Krn 14, 15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. 16 1Krn 14, 16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. 17 1Krn 14, 17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
| | 1Krn 14, 1-17 |
Verš 1
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.
2Sam 5:11 - Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David.
Verš 4
et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
1Krn 3:5 - Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;