| 1. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Krn 11, 1-47 |
1 1Krn 11, 1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua. 2 1Krn 11, 2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”. 3 1Krn 11, 3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. 4 1Krn 11, 4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. 5 1Krn 11, 5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; 6 1Krn 11, 6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. 7 1Krn 11, 7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8 1Krn 11, 8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit. 9 1Krn 11, 9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10 1Krn 11, 10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; 11 1Krn 11, 11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. 12 1Krn 11, 12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes; 13 1Krn 11, 13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14 1Krn 11, 14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15 1Krn 11, 15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16 1Krn 11, 16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem; 17 1Krn 11, 17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”. 18 1Krn 11, 18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino 19 1Krn 11, 19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. 20 1Krn 11, 20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, 21 1Krn 11, 21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat. 22 1Krn 11, 22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. 23 1Krn 11, 23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24 1Krn 11, 24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus, 25 1Krn 11, 25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos. 26 1Krn 11, 26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, 27 1Krn 11, 27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites, 28 1Krn 11, 28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29 1Krn 11, 29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, 30 1Krn 11, 30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31 1Krn 11, 31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites, 32 1Krn 11, 32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites, 33 1Krn 11, 33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites, 34 1Krn 11, 34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites, 35 1Krn 11, 35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur, 36 1Krn 11, 36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37 1Krn 11, 37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai, 38 1Krn 11, 38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai, 39 1Krn 11, 39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, 40 1Krn 11, 40 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus, 41 1Krn 11, 41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai, 42 1Krn 11, 42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta; 43 1Krn 11, 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites, 44 1Krn 11, 44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites, 45 1Krn 11, 45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites, 46 1Krn 11, 46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites, 47 1Krn 11, 47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
| | 1Krn 11, 1-47 |
Verš 1
Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.
2Sam 5:1 - Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “ Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
Verš 2
Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”.
1Sam 19:8 - Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius.
Verš 3
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
1Sam 16:1 - Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
Verš 4
Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
2Sam 5:6 - Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi ”, significantes: “ Non ingredietur David huc ”.
Verš 10
Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
2Sam 23:8 - Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
2Sam 16:1 - Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
2Sam 16:12 - Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ”.
Verš 13
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
2Sam 5:17 - Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium;
2Sam 23:11 - Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
Verš 15
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.
2Sam 23:13 - Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
Verš 26
Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
2Sam 23:24 - Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
1Krn 11,1-9 - Pozri pozn. k 2 Sam 5,1–16.
1Krn 11,11-47 - Pozri pozn. 2 Sam 23,8–39. – Jesbám sa volal vlastne Isboset; podľa 2 Sam 23,8 bol hlavou troch a zabil až osemsto mužov naraz.
1Krn 11,12 - Verše 12–14 treba doplniť podľa 2 Sam 23,10–12.
1Krn 11,19 - Podľa názoru vtedajších ľudí je krv sídlom duše, a tak sídlom života.
1Krn 11,20 - Osnova hovorí o Abisaiovi a Banaiášovi (v. 25), že mali meno medzi troma. Opravili sme na správne znenie: "medzi tridsiatimi", veď sa hneď za tým vraví o oboch, že sa k trom najväčším hrdinom vôbec nedostali.
1Krn 11,22 - Výraz "Božích levov" (Ariel) tu Vulgáta neprekladá, ale len prepisuje.
1Krn 11,26 - "Tridsiatka" bol akýsi vojenský útvar (pozri pozn. k 2 Sam 23,39), v ktorom sa mužstvo menilo, preto sa tento menoslov nezrovnáva úplne s menoslovom 2 Sam 23,26–39. Zoznamy sú z rozličných dôb Dávidovho panovania.