výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 8, 1-29

1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “ Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ”. 2 Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: “ Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus ”. 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “ Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus ”. 6 Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “ Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens ”. 7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “ Venit vir Dei huc ”. 8 Et ait rex ad Hazael: “ Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? ”. 9 Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “ Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?” ”. 10 Dixitque ei Eliseus: “ Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur ”. 11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei. 12 Cui Hazael ait: “ Quare dominus meus flet? ”. At ille respondit: “ Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes ”. 13 Dixitque Hazael: “ Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? ”. Et ait Eliseus: “ Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore ”. 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “ Quid tibi dixit Eliseus? ”. At ille respondit: “ Dixit mihi: Recipies sanitatem ”. 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo. 16 Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. 17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino. 19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. 20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. 21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. 22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23 Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. 25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. 27 Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. 28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. 29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.

2Kr 8, 1-29





Verš 1
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “ Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ”.
2Kr 4:34 - Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.

Verš 8
Et ait rex ad Hazael: “ Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? ”.
1Kr 14:2 - dixitque Ieroboam uxori suae: “ Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
2Kr 1:2 - Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “ Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ”.

Verš 12
Cui Hazael ait: “ Quare dominus meus flet? ”. At ille respondit: “ Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes ”.
2Kr 10:32 - In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel
2Kr 12:17 - Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in templum Domini, quia sacerdotum erat.
2Kr 13:7 - Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.

Verš 16
Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.
2Krn 21:4 - Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.

Verš 19
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.
2Sam 7:13 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
1Kr 11:36 - filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
1Kr 15:4 - Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;
Ž 132:17 - Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.

Verš 20
In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.
Gn 27:40 - De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ”.
2Krn 21:8 - In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem.

Verš 24
Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
2Krn 21:19 - Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.

Verš 25
Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae.
2Krn 22:1 - Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae.

Verš 26
Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.
2Krn 22:2 - Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri.

Verš 29
Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.
2Kr 9:15 - et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “ Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ”.
2Krn 22:6 - Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem.

2Kr 8,3 - Kým bola Sunamitka preč, ktosi sa zmocnil jej domu a poľa, že sa musela u kráľa dožadovať svojho práva.

2Kr 8,8 - Hazael nebol zákonitý následník trónu, ale akýsi vysoký hodnostár.

2Kr 8,10 - Elizeovo uistenie, že sa uzdraví, mohla diktovať túžba nenastrašiť chorého, alebo zodpovedalo pravde, lebo Benadad nezomrel na chorobu, lež Hazael ho udusil.

2Kr 8,19 - Porov. 1 Kr 11,36.

2Kr 8,21 - Seira je es-Zuwéra, juhozápadne od Mŕtveho mora.

2Kr 8,22 - Poloha Lobny podnes nie je určená. Ležala blízo Lachisu, dnešného Tell-el-Hasi (Joz 10,31; 2 Kr 19,8 = Iz 37,8). – Až po dnešný deň – rozumie sa: do čias písania tejto knihy.

2Kr 8,26 - Atalia bola vnučka Amriho, porov. v. 18. Oba príbuzenské pomery – "dcéra" i "vnučka"– označuje hebrejčina tým istým slovom.