výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 4, 1-44

1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ”. 2 Cui dixit Eliseus: “ Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ”. At illa respondit: “ Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ”. 3 Cui ait: “ Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca; 4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ”. 5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “ Affer mihi adhuc vas ”. Et ille respondit: “ Non habeo ”. Stetitque oleum. 7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “ Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ”. 8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. 9 Quae dixit ad virum suum: “ Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ”. 11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. 12 Dixitque ad Giezi puerum suum: “ Voca Sunamitin istam ”. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13 dixit ad puerum: “ Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ”. Quae respondit: “ In medio populi mei habito ”. 14 Et ait: “ Quid ergo vult, ut faciam ei? ”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ”. 15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, 16 dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”. 17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus. 18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19 ait patri suo: “ Caput meum, caput meum! ”. At ille dixit servo: “ Tolle et duc eum ad matrem suam ”. 20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa 22 vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ”. 23 Qui ait illi: “ Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ”. Quae respondit: “ Vale ”. 24 Stravitque asinam et praecepit puero: “ Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ”. 25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “ Ecce Sunamitis illa. 26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ”. Quae respondit: “ Recte ”. 27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “ Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ”. 28 Quae dixit illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ”. 29 Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”. 30 Porro mater pueri ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ”. Surrexit ergo et secutus est eam. 31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: “ Non evigilavit puer ”. 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; 33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. 34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. 35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. 36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “ Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum ”. 37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est. 38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “ Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ”. 39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. 40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “ Mors in olla, vir Dei! ”. Et non potuerunt comedere. 41 At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “ Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “ Da populo, ut comedat ”. 43 Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”. 44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.

2Kr 4, 1-44





Verš 1
Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ”.
Lv 25:39 - Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,

Verš 35
At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
1Kr 17:21 - Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.
2Kr 8:1 - Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “ Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ”.
Sk 20:10 - Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.

Verš 33
ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
Mt 6:6 - Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Verš 41
At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “ Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
Ex 15:25 - At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum

Verš 43
Responditque ei minister eius: “ Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.
Jn 6:9 - “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
Jn 6:11 - Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.

Verš 16
dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”.
Gn 18:10 - Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Gn 18:14 - Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.

Verš 28
Quae dixit illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ”.
2Kr 4:16 - dixit ad eam: “ In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ”.

Verš 29
Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ”.
Lk 10:4 - Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.

2Kr 4,1 - Veriteľ si mohol vziať do otroctva dlžníka alebo jeho rodinných príslušníkov, ak dlžník nevládal zaplatiť dlh (Am 2,6; 8,6; Neh 5,5.8). Toto otroctvo však smelo trvať najviac päťdesiat rokov (Lv 25,39–43).

2Kr 4,8 - O Suname pozri 1 Sam 28,4.

2Kr 4,13 - Ochrancov potrebovali len cudzinci, "chránenci". Žena býva medzi svojimi, nepotrebuje prorokovej ochrany u kráľa, na to má príbuzných, ktorých povinnosťou je starať sa o veci celého rodu.

2Kr 4,21 - Smrť musela ostať v tajnosti, lebo na východe musel byť pohreb hneď v deň umretia. Žena však chcela pred pohrebom zavolať Elizea.

2Kr 4,22 - Bolo poludnie, žena musela naozaj bežať, ak chcela ešte ten deň urobiť 25 km cesty na Karmel a toľko naspäť.

2Kr 4,23 - Žena nedáva mužovi vysvetlenie, len sa pri odchode pozdraví. Pozdrav znie doslovne: "Pokoj!"

2Kr 4,39 - Bol to buď akýsi druh divých uhoriek (Ecballium elaterium) alebo kolokvinta (Citrullus colocynthis), ktorej zelený, pomaranču podobný plod sa volá aj sodomským jablkom.

2Kr 4,42 - Bál-Salisa, dnešná Sirsia, bola východne od Galgaly. – "Chlieb z prvotín" rozumej chlieb z prvého, novourodeného zrna. – Z drveného zrna varili akési polente podobné jedlo.

2Kr 4,43 - Nesmieme si predstavovať naše veľké chleby; boli to len malé a tenké osúchy.