| 2. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Kr 25, 1-30 |
1 2Kr 25, 1 Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. 2 2Kr 25, 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae. 3 2Kr 25, 3 Nona die mensis quarti praevaluit fames in civitate, nec erat panis populo terrae. 4 2Kr 25, 4 Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis, obsidentibus Chaldaeis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per viam, quae ducit ad Arabam. 5 2Kr 25, 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem comprehenditque eum in planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum. 6 2Kr 25, 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. 7 2Kr 25, 7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem. 8 2Kr 25, 8 Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem 9 2Kr 25, 9 et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne. 10 2Kr 25, 10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum. 11 2Kr 25, 11 Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps satellitum; 12 2Kr 25, 12 et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et agricolas. 13 2Kr 25, 13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et transtulerunt aes omnium in Babylonem. 14 2Kr 25, 14 Ollas quoque et trullas et cultros et phialas et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt; 15 2Kr 25, 15 necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae argentea argentea, tulit princeps satellitum; 16 2Kr 25, 16 columnas duas, mare unum et bases, quas fecerat Salomon templo Domini; non erat pondus aeris omnium horum vasorum. 17 2Kr 25, 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum. 18 2Kr 25, 18 Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores 19 2Kr 25, 19 et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat tirones de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui inventi fuerant in civitate; 20 2Kr 25, 20 quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem Babylonis in Rebla, 21 2Kr 25, 21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. 22 2Kr 25, 22 Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. 23 2Kr 25, 23 Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis, ipsi et socii eorum. 24 2Kr 25, 24 Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “ Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis ”. 25 2Kr 25, 25 Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. 26 2Kr 25, 26 Consurgens autem populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos. 27 2Kr 25, 27 Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iudae, mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Ioachin regis Iudae de carcere. 28 2Kr 25, 28 Et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant cum eo in Babylone, 29 2Kr 25, 29 et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere; et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae. 30 2Kr 25, 30 Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
| | 2Kr 25, 1-30 |
Verš 1
Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.
2Krn 36:17 - Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius.
Jer 32:2 - Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae.
Jer 39:1 - Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
Jer 52:4 - Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Verš 3
Nona die mensis quarti praevaluit fames in civitate, nec erat panis populo terrae.
Jer 52:6 - Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae.
Verš 13
Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et transtulerunt aes omnium in Babylonem.
2Kr 20:17 - Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus.
Jer 20:5 - Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.
Jer 27:19 - Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,
Verš 17
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum.
1Kr 7:15 - Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera.
2Krn 3:15 - Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum.
Jer 52:21 - De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
Verš 22
Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
Jer 40:5 - Cum nondum reverteretur, dixit: “ Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum.
Jer 40:9 - Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
Verš 23
Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis, ipsi et socii eorum.
Jer 40:7 - Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
Verš 25
Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha.
Jer 41:2 - Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae.
2Kr 25,3 - Osnova neudáva, koľký mesiac to bolo. Doplnili sme podľa Jer 52,6. Stať 24,18 – 25,30 nájdeme skoro doslovne aj na konci Jeremiášovej knihy (Jer 52). Pozri pozn. k tomuto miestu Jeremiášovej knihy.
2Kr 25,4 - Araba je jordánska kotlina i jej pokračovanie južne od Mŕtveho mora až po Elamský záliv. Porov. Jer 39,4.
2Kr 25,5 - Z tohto verša vidieť, že ušiel i kráľ.
2Kr 25,6 - O Reble pozri 23,33.
2Kr 25,8 - Jer 52,12 udáva desiaty deň piateho mesiaca.
2Kr 25,17 - Osnova Kníh kráľovských mylne udáva výšku hlavice na 3 lakte. Opravili sme podľa Jer 52,22; porov. 1 Kr 7,16.
2Kr 25,19 - "Odvádzal", rozumej: bral do vojenskej služby.
2Kr 25,22 - O Achikamovi pozri 22,12. – Porov. Jer 40,7 nn.
2Kr 25,23 - Spomínaní velitelia oddielov boli tí, ktorým sa podarilo ujsť z Jeruzalema a zachrániť sa. Sídlom Godoliáša bola Masfa (pozri 1 Sam 7,5).
2Kr 25,27 - Aby koniec Knihy nebol beznádejný, uvádza pisateľ povýšenie Joachina, ktoré bolo predzvesťou oslobodenia celého národa zo zajatia. Evil Merodach bol syn a nástupca Nabuchodonozora. Panoval 562–560.
2Kr 25,28 - Medzi ostatnými zajatými kráľmi dostal Joachin najčestnejšie miesto.