výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 23, 1-37

1 Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem; 2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. 3 Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto. 4 Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. 5 Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli. 6 Et efferri fecit palum de domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi. 7 Destruxit quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini, in quibus mulieres texebant vestes pro Asera. 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iudae et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et destruxit excelsa pilosorum in introitu portae Iosue principis civitatis, ad sinistram ingredientis portam civitatis. 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem, sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. 11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in Pharurim; currus autem solis combussit igne. 12 Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. 13 Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex; 14 et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum ossibus mortuorum. 15 Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque palum. 16 Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum staret Ieroboam in die festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in sepulcrum viri Dei, qui clamaverat verba haec, 17 et ait: “ Quis est titulus ille, quem video? ”. Responderuntque ei cives illius urbis: “ Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel ”. 18 Et ait: “ Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius ”. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria. 19 Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel. 20 Et immolavit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea; reversusque est Ierusalem. 21 Et praecepit omni populo dicens: “ Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius ”. 22 Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae, 23 sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem. 24 Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. 25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi. 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. 27 Dixit itaque Dominus: “ Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi ”. 28 Reliqua autem gestorum Iosiae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 29 In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. 30 Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. 31 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 32 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius. 33 Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri; 34 regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi. 35 Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret pharaoni Nechao. 36 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. 37 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.

2Kr 23, 1-37





Verš 1
Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem;
2Krn 34:29 - At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem,

Verš 2
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
2Krn 22:8 - Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.

Verš 12
Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
2Krn 21:5 - Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.

Verš 34
regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi.
Mt 1:11 - Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.

Verš 14
et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Ex 23:24 - Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
Ex 34:13 - sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
Nm 33:52 - disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.
Dt 7:5 - Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
Dt 7:25 - Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui.
Dt 12:3 - Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.

Verš 15
Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque palum.
1Kr 12:32 - Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat.

Verš 16
Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum staret Ieroboam in die festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in sepulcrum viri Dei, qui clamaverat verba haec,
1Kr 13:2 - et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “ Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent ”.

Verš 19
Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel.
2Krn 34:6 - sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique

Verš 21
Et praecepit omni populo dicens: “ Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius ”.
2Krn 35:1 - Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi.
Ex 12:3 - Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Dt 16:2 - Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi.

Verš 24
Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
Lv 19:31 - Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
Lv 20:27 - Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
Dt 18:11 - nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
Iz 8:19 - Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.

Verš 27
Dixit itaque Dominus: “ Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi ”.
2Kr 17:18 - Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.
2Kr 17:20 - Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua,
2Kr 24:3 - Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit,

Verš 30
Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
2Krn 36:1 - Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con stituit regem pro patre suo in Ierusalem.

2Kr 23,3 - Porov. 11,14.

2Kr 23,4 - Druhý kňaz bol zástupca veľkňaza. – O nebeskom vojsku pozri 17,16. – Betel pokladal Joziáš v náboženskom ohľade za smetisko pre úctu zlatého teľaťa, ktorá tam kvitla, preto dal popol z modiel zaniesť na toto i tak znečistené miesto.

2Kr 23,6 - Dotyk mŕtvoly znečisťoval; bola to teda pre modlu najväčšia potupa. Preto sa spomína pohrebište pospolitého, najchudobnejšieho ľudu, lebo iného spoločného pohrebišťa nebolo. Zámožnejší mali na svojom pozemku vlastnú hrobku.

2Kr 23,7 - O "zasvätencoch" pozri 1 Kr 14,24; 15,12; 22,47.

2Kr 23,8 - Tu je reč o kňazoch, ktorí hrešili len tým, že konali bohoslužbu mimo jeruzalemského chrámu. Tých zvolal do Jeruzalema, aby nerobili prekážky pri odstraňovaní svätýň.

2Kr 23,10 - Pozri 16,3.

2Kr 23,11 - Podľa vtedajšieho názoru slnko beží na nebi na koňoch. – Farvar, podľa 1 Krn 26,18 Parbar, bola akási prístavba pri chráme, ba možno, že tam bola osobitná svätyňa slnka. Chrám slnka v Sipare sa tiež volal Barbár.

2Kr 23,13 - "Vrch záhuby" – asi dnešný Džébel Betnel Hawa (1 Kr 11,7). Ale niektorí čítajú miesto "Vrch záhuby" "Horu Olivovú".

2Kr 23,14 - Pomníky, maséby, pozri pozn. k 1 Sam 7,3–4. Porov. tiež pozn. k 6. veršu tejto hlavy.

2Kr 23,15 - Betel bol už na území Asýrskej ríše, no tento zásah si Joziáš mohol dovoliť, lebo Asýrsko už bolo v rozklade.

2Kr 23,16n - Porov. 1 Kr 13,1 n. – Slová v zátvorke sme doplnili zo LXX.

2Kr 23,18 - Slová v zátvorke sú dozaista neskorším dodatkom. V časoch Jeroboama Samária ešte nejestvovala.

2Kr 23,20 - Porov. Dt 17,2 n.

2Kr 23,21 - Porov. Dt 16,5 n.; Ex 12,1 n.; Lv 23,4 n. a 2 Krn 35,1 n. Dt predpisuje, že Izraeliti majú sláviť Veľkú noc všetci na jednom mieste a takto ju už dávno neslávili. Svätila si ju každá rodina doma, a to sa nezrovnávalo s nájdenou Knihou zákona.

2Kr 23,29 - Nechao išiel cez Palestínu k Eufratu v r. 609 pr. Kr. Egypt si už pod Psametichom znovu vydobyl samostatnosť a teraz, keď moc Asýrska bola na sklonku, chce Nechao uplatňovať aj staré nároky Egypta na Sýriu. Ale táto bola v tom čase už z väčšej čiastky v rukách Babyloncov a Médov. Nechao teda išiel asýrskemu kráľovi na pomoc proti Babyloncom a Médom, ako píše Jozef Flávius (Starožitnosti 10, 5,1). Tak treba rozumieť i tomuto veršu Biblie.

2Kr 23,31 - O Lobne pozri 8,22.

2Kr 23,33 - Rebla, dnes Rible, bola pri rieke Orontes (dnes Nahr el Asi), v údolí medzi Libanonom a Antilibanonom, južne od Ematu. – Podľa LXX nie jednu, ale desať hrivien zlata.

2Kr 23,34 - Zmenou kráľovho mena chce Nechao ukázať, že je ten na ňom závislý.