| 2. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Kr 22, 1-20 |
1 2Kr 22, 1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath. 2 2Kr 22, 2 Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. 3 2Kr 22, 3 Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei: 4 2Kr 22, 4 “ Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo, 5 2Kr 22, 5 deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi, 6 2Kr 22, 6 tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum. 7 2Kr 22, 7 Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in potestate habent et in fide ”. 8 2Kr 22, 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “ Librum legis repperi in domo Domini! ”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. 9 2Kr 22, 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “ Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini ”. 10 2Kr 22, 10 Narravitque Saphan scriba regi dicens: “ Librum dedit mihi Helcias sacerdos ”. Quem cum legisset Saphan coram rege, 11 2Kr 22, 11 et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua 12 2Kr 22, 12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens: 13 2Kr 22, 13 “ Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis ”. 14 2Kr 22, 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam, 15 2Kr 22, 15 et illa respondit eis: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: 16 2Kr 22, 16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae, 17 2Kr 22, 17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc et non exstinguetur. 18 2Kr 22, 18 Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, 19 2Kr 22, 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus; 20 2Kr 22, 20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum ”. Et renuntiaverunt regi, quod dixerat.
| | 2Kr 22, 1-20 |
Verš 1
Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath.
2Krn 34:1 - Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem.
2Kr 22,1 - Baskat ležal podľa Joz 15,39 na území kmeňa Júda.
2Kr 22,4 - Peniaze bolo treba vysypať z debny, do ktorej ich ľudia hádzali, porov. 12,10 n.
2Kr 22,8 - "Kniha zákona", nazývaná aj "Knihou zmluvy" (23,2.21), je Kniha Deuteronómium (Piata kniha Mojžišova), a to najmenej jej legislatívna časť, ktorej zákony a nariadenia určia následnú náboženskú reformu kráľa Joziáša. Ide o starý dokument o zmluve s Jahvem, ktorý bol zredigovaný v nadväznosti na Ezechiášovu náboženskú reformu (18,4) a neskôr za vlády bezbožného Manassesa, ktorý krajinu zaviedol do modlárstva, bol ukrytý, stratil sa alebo sa naň zabudlo. – Bližšie o najstarších dokumentoch – prameňoch kníh Starého zákona pozri v úvode k týmto knihám.