výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 16, 1-20

1 Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. 2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, 3 sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; 4 immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. 5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc. 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “ Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me ”. 8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. 9 Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit. 10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque 13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare. 14 Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “ Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum ”. 16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz. 17 Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. 18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. 19 Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 20 Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.

2Kr 16, 1-20





Verš 8
Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
2Krn 28:21 - Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

Verš 1
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae.
2Krn 28:1 - Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,

Verš 3
sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel;
Lv 18:21 - De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Lv 20:2 - “ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
2Kr 17:31 - porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim.

Verš 5
Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
Iz 7:1 - Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.

Verš 17
Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
1Kr 7:23 - Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.

2Kr 16,1 - O tomto kráľovi pozri aj Iz 7 n.

2Kr 16,3 - Pozri pozn. k Lv 18,21 a Dt 18,14.

2Kr 16,6 - Novšie miesto Aramejska čítajú Edom, lebo Elat patril kedysi Edomsku, nie Aramejsku. – O Elate pozri 1 Kr 9,26, porov. 2 Kr 14,22. – Až po dnešný deň – porov. pozn. 14,7.

2Kr 16,7 - Pozri pozn. k 15,29.

2Kr 16,9 - Kir (Vulgáta: Cyrene) je kdesi na rozhraní Babylonska a Elamu. Tam bolo kedysi pôvodné sídlo Aramejčanov (porov. Iz 22,6; Am 1,5; 9,7).

2Kr 16,14 - Kovový oltár dal postaviť kráľ Šalamún. Neskoršie ho, tak sa zdá, celkom odstránili z chrámu, lebo v 25,13–14 sa nespomína medzi posvätným náradím. Nový oltár, ktorý dal postaviť Achaz, nebol z kovu.

2Kr 16,15 - Veľkým oltárom volá svoj nový oltár.

2Kr 16,17 - O umývadlách a medenom mori pozri 1 Kr 7,23–28. Achaz potreboval kov na poplatky pre asýrskeho kráľa, vzal ho teda, kde ho našiel.

2Kr 16,18 - O "sobotňajšej izbe" nevieme nič, preto nemožno ani vedieť, prečo ju dal Achaz zrušiť. – O vonkajšom vchode pozri 11,19.