| 2. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Kr 15, 1-38 |
1 2Kr 15, 1 Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae. 2 2Kr 15, 2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 3 2Kr 15, 3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius. 4 2Kr 15, 4 Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 5 2Kr 15, 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. 6 2Kr 15, 6 Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 7 2Kr 15, 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. 8 2Kr 15, 8 Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. 9 2Kr 15, 9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 10 2Kr 15, 10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo. 11 2Kr 15, 11 Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 12 2Kr 15, 12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “ Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel ”. Factumque est ita. 13 2Kr 15, 13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. 14 2Kr 15, 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. 15 2Kr 15, 15 Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 16 2Kr 15, 16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. 17 2Kr 15, 17 Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. 18 2Kr 15, 18 Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius 19 2Kr 15, 19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius. 20 2Kr 15, 20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra. 21 2Kr 15, 21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 22 2Kr 15, 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo. 23 2Kr 15, 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. 24 2Kr 15, 24 Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 2Kr 15, 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo. 26 2Kr 15, 26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 27 2Kr 15, 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. 28 2Kr 15, 28 Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 29 2Kr 15, 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur. 30 2Kr 15, 30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. 31 2Kr 15, 31 Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 32 2Kr 15, 32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. 33 2Kr 15, 33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 34 2Kr 15, 34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. 35 2Kr 15, 35 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. 36 2Kr 15, 36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 37 2Kr 15, 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. 38 2Kr 15, 38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
| | 2Kr 15, 1-38 |
Verš 1
Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.
2Kr 14:21 - Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
2Krn 26:1 - Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia.
Verš 2
Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
2Krn 26:3 - Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
Verš 37
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.
2Krn 16:5 - Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et intermisit opus suum.
Iz 7:1 - Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
Verš 33
Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
2Krn 27:1 - Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
Verš 12
Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “ Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel ”. Factumque est ita.
2Kr 10:30 - Dixit autem Dominus ad Iehu: “ Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel ”.
Verš 19
venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
1Krn 5:26 - Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
Verš 29
In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur.
Iz 9:1 - Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
2Kr 15,5 - O príčine kráľovho malomocenstva pozri 2 Krn 26,16 n. Ako kráľa ho nevyobcovali za mesto medzi ostatných malomocných; býval oddelený od ľudí, pravdepodobne v osobitnom dome.
2Kr 15,8 - Čo je v zátvorkách, treba asi čítať: "ako bojoval proti Damasku a ako odvrátil hnev Pána od Izraela".
2Kr 15,10 - O Jeblaáme pozri 9,27. Miesto "v Jeblaáme" má dnešný (neistý!) hebrejský text a Vulgáta "verejne".
2Kr 15,12 - Porov. 10,30.
2Kr 15,13 - Oziáš je Azariáš. Pozri pozn. k 14,21. Preklady (LXX, Vulg) tu čítajú "Azariáš".
2Kr 15,14 - O Terse pozri 1 Kr 14,17.
2Kr 15,16 - Tapuach (Tappuach): na rozhraní území Efraima a Manassesa. O Tapse (Vulgáta a dnešný hebrejský text) tu nemôže byť reč, tá ležala pri Eufrate.
2Kr 15,19 - Pod menom Fúl bol v Babylonii kráľom asýrsky kráľ Tiglatpilésar III. Tu spomínaná výprava bola v r. 738 a Tiglatpilésar aj na svojich nápisoch spomína "Manahema zo Samárie".
2Kr 15,25 - Argob a Arie boli azda Pekachovi pobočníci a pomáhali mu pri vzbure.
2Kr 15,29 - Bol to Tiglatpilésar III., ktorého si proti Aramejčanom a Izraelitom zavolal na pomoc júdsky kráľ Achaz. Podľa klinopisných nápisov tiahol Tiglatpilésar na západ v rokoch 734, 733 a 732. – Ajon je totožný s Ahionom (1 Kr 15,20) alebo Ijonom (2 Sam 24,6). – Abel-Bet-Maácha pozri 2 Sam 20,14, porov. 1 Kr 15,20. – Janoe, dnes Jánúh, je 11 km východne od Týru.– Kádeš je 10 km severne od Meromského jazera. – Asor pozri Joz 11,1.
2Kr 15,30 - Posledná časť verša nepatrí do textu. Veď podľa v. 33 panoval Joatam len 16 rokov, aj to asi 14 rokov len ako zástupca malomocného otca Azariáša, samostatne vládol len asi dva roky.
2Kr 15,32 - O Oziášovi pozri pozn. k v. 13 a k 14,21.
2Kr 15,35 - Horná chrámová brána bola na severnej strane. Spomína sa aj v Ez 9,2.
2Kr 15,37 - Toto boli len začiatky nepriateľstiev. V skutočnosti začala vojna, zvaná sýroefraimskou vojnou, zúriť až za čias Joatamovho nástupcu Achaza. Rasin bol posledný aramejský kráľ.