| 2. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Kr 14, 1-29 |
1 2Kr 14, 1 Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae. 2 2Kr 14, 2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem. 3 2Kr 14, 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, 4 2Kr 14, 4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. 5 2Kr 14, 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum; 6 2Kr 14, 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”. 7 2Kr 14, 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem. 8 2Kr 14, 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “ Veni, et videamus nos ”. 9 2Kr 14, 9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “ Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 2Kr 14, 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ”. 11 2Kr 14, 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae. 12 2Kr 14, 12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13 2Kr 14, 13 Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. 14 2Kr 14, 14 Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. 15 2Kr 14, 15 Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 16 2Kr 14, 16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17 2Kr 14, 17 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis. 18 2Kr 14, 18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 19 2Kr 14, 19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. 20 2Kr 14, 20 Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. 21 2Kr 14, 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22 2Kr 14, 22 Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. 23 2Kr 14, 23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. 24 2Kr 14, 24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 25 2Kr 14, 25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. 26 2Kr 14, 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. 27 2Kr 14, 27 Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. 28 2Kr 14, 28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 29 2Kr 14, 29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
| | 2Kr 14, 1-29 |
Verš 25
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher.
Jon 1:1 - Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens:
Mt 12:39 - Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
Verš 2
Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.
2Krn 25:1 - Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.
Verš 19
Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
2Krn 25:27 - Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
Verš 21
Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
2Krn 26:1 - Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia.
Verš 6
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”.
Dt 24:16 - Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Ez 18:20 - Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.
2Kr 14,6 - Porov. Dt 24,16.
2Kr 14,7 - Soľné údolie leží východne od Bersaby a aj dnes sa volá Wadi el-Milh = Soľné údolie. Iní myslia, že tu spomínané Soľné údolie je Wadi Melihi, asi 30 km západne od hlavného mesta Edomska, Sely (grécky: Petra), ktoré Amasiáš tiež zaujal. – Až po dnešný deň – totiž do čias písania 2. knihy kráľov.
2Kr 14,11 - O Betsamesi pozri 1 Sam 6,9.
2Kr 14,13 - Obe spomenuté brány ležali asi na severozápadnej strane, ale s istotou je to podnes nie určené. Podľa Jozefa Flávia vnikol Joas do mesta cez túto trhlinu.
2Kr 14,15 - Porov. 13,12 n.
2Kr 14,19 - Zborenisko mesta Lachis objavili vykopávky z r. 1932–38 na kopci Tell ed-Duweir, asi 45 km juhozápadne od Jeruzalema.
2Kr 14,21 - V knihách Krn a u Izaiáša sa tento kráľ volá Oziáš. Nevieme, prečo je to, ale je isté, že Azariáš a Oziáš je tá istá osoba.
2Kr 14,22 - O Elate pozri 1 Kr 9,26.
2Kr 14,25 - O Emate pozri 1 Kr 8,65. More púšte je Mŕtve more. – Nie je isté, či možno tohto Jonáša stotožniť s Jon 1,1. – Get-Ofer je dnešný El-Mešed, severovýchodne od Nazaretu v Galilei, kde podnes ukazujú Jonášov hrob.