výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 11, 1-20

1 Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. 3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. 4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 5 et praecepit illis dicens: “ Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; 6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. 7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. 8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. 9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. 10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. 11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. 12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “ Vivat rex! ”. 13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “ Coniuratio, coniuratio! ”. 15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “ Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidatur in templo Domini ”. 16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. 17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini 19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

2Kr 11, 1-20





Verš 1
Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.
2Krn 22:10 - Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae.

Verš 4
Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
2Krn 23:1 - Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu riones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et iniit cum eis foedus.

Verš 17
Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
2Krn 23:16 - Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut esset populus Domini.

Verš 9
Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.
2Krn 23:8 - Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.

2Kr 11,4 - Karovia boli žoldnieri, pochádzajúci z juhozápadnej časti Malej Ázie. Spomína ich aj Herodot (2,154). – O štítonošoch (dosl. "bežcoch") pozri 1 Sam 8,11; porov. 1 Kr 14,27.

2Kr 11,5 - Celá stráž mala tri oddiely. V stred týždni konal jeden oddiel službu pri chráme a dva pri kráľovskom paláci. V sobotu naopak. Jojada plánoval nastolenie Joasa na sobotu. Vtedy aj tretí oddiel mal ísť ku chrámu a chrániť malého kráľa. Tak ostala Atalia bez stráže a Joas mal okolo seba na ochranu celú stráž. O dome nevieme nič bližšieho. Bránami a týmto domom bolo určené presné stanovisko jednotlivých oddielov.

2Kr 11,11 - Stráž stála "okolo kráľa", hoci ho ešte nevidela, lebo bol schovaný v chráme.

2Kr 11,12 - Odznak bol asi kráľovský náramok (porov. 2 Sam 1,10). V hebrejskom texte sa miesto "odznaku" spomína "svedectvo", čo by mohla byť len kniha zákona. Ale nevieme, že by táto kniha bola hrala nejakú úlohu pri korunovaní kráľov.

2Kr 11,14 - Kráľ stál pri jednom zo stĺpov, o ktorých je reč v 1 Kr 7,15–22.