| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 9, 1-28 |
1 1Kr 9, 1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere, 2 1Kr 9, 2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3 1Kr 9, 3 Dixitque Dominus ad eum: “ Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 4 1Kr 9, 4 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris, 5 1Kr 9, 5 ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. 6 1Kr 9, 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos, 7 1Kr 9, 7 auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis, 8 1Kr 9, 8 et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. 9 1Kr 9, 9 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc” ”. 10 1Kr 9, 10 Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis 11 1Kr 9, 11 — Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. 12 1Kr 9, 12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei; 13 1Kr 9, 13 et ait: “ Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? ”. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. 14 1Kr 9, 14 Misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri. 15 1Kr 9, 15 Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer. 16 1Kr 9, 16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. 17 1Kr 9, 17 Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem 18 1Kr 9, 18 et Baalath et Thamar in terra solitudinis 19 1Kr 9, 19 et omnes civitates horreorum, quae ad se pertinebant, et civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae. 20 1Kr 9, 20 Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel, 21 1Kr 9, 21 horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. 22 1Kr 9, 22 De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. 23 1Kr 9, 23 Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. 24 1Kr 9, 24 Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello. 25 1Kr 9, 25 Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. 26 1Kr 9, 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea. 27 1Kr 9, 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. 28 1Kr 9, 28 Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
| | 1Kr 9, 1-28 |
Verš 1
Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
2Krn 7:11 - Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est.
2Krn 7:11 - Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est.
Verš 2
apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
1Kr 3:5 - In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “ Postula quod vis, ut dem tibi ”.
Verš 3
Dixitque Dominus ad eum: “ Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Dt 12:11 - in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
1Kr 8:29 - ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Verš 5
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
2Sam 7:16 - et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”.
1Kr 6:12 - “ Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum;
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
Ž 132:12 - Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”.
1Kr 2:4 - ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”.
Verš 6
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
2Sam 7:14 - Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
Ž 89:29 - In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
Verš 7
auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Jer 7:15 - et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
Dt 28:37 - et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Verš 8
et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”.
2Krn 7:21 - Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”.
Dt 29:24 - Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti,
Jer 22:8 - Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.
Verš 10
Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis
2Krn 8:1 - Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
Verš 18
et Baalath et Thamar in terra solitudinis
2Krn 8:6 - Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae.
Verš 22
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum.
Lv 25:39 - Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,
Verš 24
Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello.
2Krn 8:11 - Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “ Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ”.
1Kr 9,3 - "Meno" Pána označuje Pánovu osobu. Pán si teda zasvätil Šalamúnov chrám za trvalé bydlisko.
1Kr 9,13 - Až po dnešný deň - treba rozumieť: až do písania tejto knihy okolo polovice 6. storočia pr. Kr. - "Chabul" znamená ako nič. Hoci dal Šalamún Hiramovi najkrajšiu a najúrodnejšiu časť Galilejska, Hiram to pokladal za nič. Možno však, že Hiram podceňoval ponúkané mestá len z obchodného zvyku, lebo predsa dal na ne pôžičku, a to až 120 hrivien, skoro 50 kg zlata.
1Kr 9,15 - Šalamún staval aj rozličné pevnosti. - Melo (Mello) bolo akési jeruzalemské opevnenie, ktoré podľa 11,27 a 2 Krn 32,5 patrilo k Sionu. Porov. tiež 2 Sam 5,9. Miest zvaných Heser bolo viac a nevieme, o ktorom z nich je tu reč. - Magedo (Mageddo) ležalo na Jezraelskej rovine. - Gazer, dnešné Tell-Džezer, leží na polceste medzi Jeruzalemom a Jafou.
1Kr 9,16 - V. 16 udáva, ako dostal Šalamún Gazer.
1Kr 9,17 - Bethoron pozri 1 Sam 13,18.
1Kr 9,21 - O takejto kliatbe pozri 1 Sam 15,3. - Až po dnešný deň - porov. pozn. 9,13 n.
1Kr 9,26 - Ailath, dnes Akaba, ležal pri severnom výbežku Elanitskej zátoky. Bližšia poloha Asiongaberu je nám neznáma.
1Kr 9,28 - Nevieme iste, kde ležala krajina Ofír. Niektorí ju hľadajú v Indii, iní v južnej Arábii, zase iní na východnom pobreží Afriky proti ostrovu Madagaskar.