| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 8, 1-66 |
1 1Kr 8, 1 Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. 2 1Kr 8, 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim in sollemnitate, ipse est mensis septimus. 3 1Kr 8, 3 Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam 4 1Kr 8, 4 et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. 5 1Kr 8, 5 Rex autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. 6 1Kr 8, 6 Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; 7 1Kr 8, 7 siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper. 8 1Kr 8, 8 Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. 9 1Kr 8, 9 In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti. 10 1Kr 8, 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, 11 1Kr 8, 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini. 12 1Kr 8, 12 Tunc ait Salomon: “ Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13 1Kr 8, 13 Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum ”. 14 1Kr 8, 14 Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. 15 1Kr 8, 15 Et ait: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus suis perfecit dicens: 16 1Kr 8, 16 “A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”. 17 1Kr 8, 17 Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini, Dei Israel, 18 1Kr 8, 18 et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; 19 1Kr 8, 19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. 20 1Kr 8, 20 Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est; stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel. 21 1Kr 8, 21 Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti ”. 22 1Kr 8, 22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum 23 1Kr 8, 23 et ait: “ Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; 24 1Kr 8, 24 qui custodisti servo tuo David patri meo, quae locutus es ei; ore locutus es et manibus perfecisti, ut et haec dies probat. 25 1Kr 8, 25 Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”. 26 1Kr 8, 26 Et nunc, Domine, Deus Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo. 27 1Kr 8, 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi! 28 1Kr 8, 28 Sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus; audi clamorem et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, 29 1Kr 8, 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, 30 1Kr 8, 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et, cum exaudieris, propitius eris. 31 1Kr 8, 31 Si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum, quo teneatur astrictus, et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum istam, 32 1Kr 8, 32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. 33 1Kr 8, 33 Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis suis, quia peccaturus est tibi, et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac, 34 1Kr 8, 34 exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. 35 1Kr 8, 35 Si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum, et oraverint in loco isto confessi nomini tuo et a peccatis suis conversi propter afflictionem suam, 36 1Kr 8, 36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. 37 1Kr 8, 37 Fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, 38 1Kr 8, 38 cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, 39 1Kr 8, 39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, 40 1Kr 8, 40 ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. 41 1Kr 8, 41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum 42 1Kr 8, 42 — audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum extentum ubique — cum venerit ergo et oraverit in hoc loco, 43 1Kr 8, 43 tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. 44 1Kr 8, 44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, 45 1Kr 8, 45 exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. 46 1Kr 8, 46 Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope 47 1Kr 8, 47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes: “Peccavimus, inique egimus, impie gessimus”; 48 1Kr 8, 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi, quod aedificavi nomini tuo, 49 1Kr 8, 49 exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; 50 1Kr 8, 50 et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis 51 1Kr 8, 51 — populus enim tuus est et hereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae — 52 1Kr 8, 52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel, et exaudias eos in universis, pro quibus invocaverint te. 53 1Kr 8, 53 Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus ”. 54 1Kr 8, 54 Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. 55 1Kr 8, 55 Stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna dicens: 56 1Kr 8, 56 “ Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. 57 1Kr 8, 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque proiciens, 58 1Kr 8, 58 sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et decreta et iudicia, quaecumque mandavit patribus nostris. 59 1Kr 8, 59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, 60 1Kr 8, 60 ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61 1Kr 8, 61 Sit quoque cor vestrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambuletis in decretis eius et custodiatis mandata eius sicut et hodie ”. 62 1Kr 8, 62 Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. 63 1Kr 8, 63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. 64 1Kr 8, 64 In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. 65 1Kr 8, 65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus. 66 1Kr 8, 66 Et in die octava dimisit populos; qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo.
| | 1Kr 8, 1-66 |
Verš 64
In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum.
2Krn 7:7 - Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes.
Verš 1
Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion.
2Krn 5:2 - Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
2Sam 5:9 - Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
2Sam 6:12 - Nuntiatumque est regi David: “ Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei ”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio.
2Sam 6:17 - Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica.
Verš 9
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti.
Ex 34:27 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus ”.
Verš 11
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini.
Ex 40:34 - Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
2Krn 7:2 - Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini.
Verš 12
Tunc ait Salomon: “ Dominus dixit ut habitaret in nebula.
Ex 20:21 - Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Lv 16:2 - et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
Dt 4:11 - Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo.
Dt 5:22 - Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
2Krn 6:1 - Tunc Salomon ait: “ Dominus pollicitus est, ut habitaret in ca ligine;
Verš 46
Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope
2Krn 6:36 - Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam,
Prís 20:9 - Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”?
Kaz 7:20 - Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
1Jn 1:8 - Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
1Jn 1:10 - Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Verš 16
“A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”.
2Sam 7:6 - Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.
2Krn 6:5 - “A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel,
Verš 17
Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini, Dei Israel,
2Sam 7:2 - dixit ad Nathan prophetam: “ Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ”.
1Krn 17:1 - Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “ Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ”.
2Krn 6:7 - Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini Domini, Dei Israel,
Verš 53
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus ”.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 4:20 - Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 9:26 - Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
Dt 9:29 - Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.
Dt 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Verš 22
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum
2Krn 6:12 - Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et extendit manus suas.
Verš 56
“ Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum.
Joz 21:45 - Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Verš 25
Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
2Sam 7:16 - et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”.
1Kr 2:4 - ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”.
Ž 132:12 - Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”.
Verš 27
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi!
2Krn 2:6 - Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus.
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Jer 23:24 - Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus.
Sk 7:49 - “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
Verš 60
ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
Dt 4:35 - Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Dt 4:39 - Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Verš 29
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Dt 12:11 - in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
Verš 63
Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel.
2Krn 7:5 - Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus.
1Kr 8,2 - Etanim (etáním) bolo starokanaánske meno siedmeho mesiaca, ktorý sa neskoršie volal tišri. Sviatky, o ktorých je reč, boli sviatky Stánkov.
1Kr 8,4 - "Stan zhromaždenia" bol Mojžišov svätostánok, ktorý podľa 2 Krn 1,3 bol v Gabaone.
1Kr 8,8 - Tam sú po dnešný deň - rozumie sa: do čias písania tejto knihy.
1Kr 8,9 - Porov. Ex 25,16.
1Kr 8,10 - Porov. Ex 40,34 n.
1Kr 8,18 - Porov. 2 Sam 7.
1Kr 8,21 - Pánovou zmluvou sa rozumejú dve kamenné tabule zákona, ktoré boli v arche zmluvy.
1Kr 8,31 - Myslí sa na prípad, keď sú dvaja obvinení tým istým zločinom: vinník a niekto nevinný. Niet dostatočných dôkazov, preto ich kliatbou donútia, aby sa očistili prísahou pred oltárom. Boh túto prísahu počuje, krivoprísažníka potresce, nevinného odmení.
1Kr 8,37 - Rozumie sa úpal, ktorý spáli zbožie na poli.
1Kr 8,42 - "Vystreté rameno" označuje moc, ktorou Boh pomáha, ale aj tresce.
1Kr 8,65 - Hetejské mesto Emat ležalo severne od Palestíny, pri rieke Orontes. Vchod do Ematu bola dolina medzi Libanonom a Antilibanonom, cez ktorú sa z Palestíny išlo do tohto mesta. - Egyptský potok, ktorým sa v Biblii často označuje južná hranica Palestíny, je pravdepodobne dnešný Wadi el-Ariš.