| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 6, 1-38 |
1 1Kr 6, 1 Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. 2 1Kr 6, 2 Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. 3 1Kr 6, 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4 1Kr 6, 4 Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis. 5 1Kr 6, 5 Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu. 6 1Kr 6, 6 Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. 7 1Kr 6, 7 Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. 8 1Kr 6, 8 Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. 9 1Kr 6, 9 Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10 1Kr 6, 10 Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis. 11 1Kr 6, 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: 12 1Kr 6, 12 “ Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; 13 1Kr 6, 13 et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel ”. 14 1Kr 6, 14 Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. 15 1Kr 6, 15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16 1Kr 6, 16 Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. 17 1Kr 6, 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. 18 1Kr 6, 18 Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19 1Kr 6, 19 Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. 20 1Kr 6, 20 Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum ante Dabir. 21 1Kr 6, 21 Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. 22 1Kr 6, 22 Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. 23 1Kr 6, 23 Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis. 24 1Kr 6, 24 Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. 25 1Kr 6, 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; 26 1Kr 6, 26 altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. 27 1Kr 6, 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. 28 1Kr 6, 28 Texit quoque cherubim auro. 29 1Kr 6, 29 Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. 30 1Kr 6, 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31 1Kr 6, 31 Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque. 32 1Kr 6, 32 Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. 33 1Kr 6, 33 Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri 34 1Kr 6, 34 et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. 35 1Kr 6, 35 Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. 36 1Kr 6, 36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri. 37 1Kr 6, 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; 38 1Kr 6, 38 et in anno undecimo, mense Bul — ipse est mensis octavus — perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem.
| | 1Kr 6, 1-38 |
Verš 27
Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant.
Ex 25:20 - Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
Verš 1
Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
2Krn 3:2 - Coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui.
Sk 7:47 - Salomon autem aedificavit illi domum.
Verš 3
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Jn 10:23 - et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Sk 3:11 - Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
Sk 5:12 - Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Verš 12
“ Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum;
1Kr 2:4 - ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”.
1Kr 9:4 - Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
2Sam 7:13 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
1Krn 22:19 - Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum; et consurgite et aedificate sanctuarium Domini Dei, ut introducatur arca foederis Domini et vasa Deo consecrata in domum, quae aedificatur nomini Domini ”.
Verš 23
Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis.
Ex 25:18 - Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
1Kr 6,1 - Popis stavby chrámu ťažko rozumieť, lebo presný význam mnohých odborných výrazov dnes už nepoznáme. K tomu je na mnohých miestach aj text porušený, ba, tak sa zdá, aj vety sú poprehadzované. - 4. rok panovania Šalamúna bol rok 968 pr. Kr. Podľa toho Izraeliti vyšli z Egypta r. 1448 pr. Kr., čo je veľmi pravdepodobné. - Mesiac ziv je sivan, druhý mesiac izraelského kalendára, náš apríl-máj. - Čo sa týka miesta, kde postavili chrám, porov. 2 Sam 24,18 n. a 2 Krn 3,1.
1Kr 6,10 - Výšku prístavby rozumej tak, že každé poschodie bolo 5 lakťov vysoké.
1Kr 6,17 - Zo 60 lakťov celej dĺžky chrámovej budovy pripadlo 40 lakťov na svätyňu, ktorá bola pred veľsvätyňou.
1Kr 6,20 - Osnova je tu porušená, niektoré výrazy sa tu zbytočne opakujú. - 21. verš prekladáme podľa Vulg. V dnešnom hebrejskom texte nemá zmyslu.
1Kr 6,29 - Vnútorná budova je veľsvätyňa, vonkajšia je svätyňa.
1Kr 6,31 - Verš 31. je porušený. Päťuholný rám nebol hore vodorovný, ale tvoril v prostriedku nahor piaty uhol.
1Kr 6,36 - Vnútorné nádvorie sa volalo kňazským (2 Krn 4,9) alebo horným (Jer 26,10) nádvorím.