| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 3, 1-28 |
1 1Kr 3, 1 Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum. 2 1Kr 3, 2 Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3 1Kr 3, 3 Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. 4 1Kr 3, 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. 5 1Kr 3, 5 In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “ Postula quod vis, ut dem tibi ”. 6 1Kr 3, 6 Et ait Salomon: “ Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. 7 1Kr 3, 7 Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; 8 1Kr 3, 8 et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. 9 1Kr 3, 9 Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ”. 10 1Kr 3, 10 Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, 11 1Kr 3, 11 et dixit Deus Salomoni: “ Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, 12 1Kr 3, 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; 13 1Kr 3, 13 sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. 14 1Kr 3, 14 Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos ”. 15 1Kr 3, 15 Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. 16 1Kr 3, 16 Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo. 17 1Kr 3, 17 Quarum una ait: “ Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo; 18 1Kr 3, 18 tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. 19 1Kr 3, 19 Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. 20 1Kr 3, 20 Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 1Kr 3, 21 Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram ”. 22 1Kr 3, 22 Responditque altera mulier: “ Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ”. E contrario illa dicebat: “ Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit ”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 1Kr 3, 23 Tunc rex ait: “ Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit” ”. 24 1Kr 3, 24 Dixit ergo rex: “ Afferte mihi gladium! ”. Cumque attulissent gladium coram rege: 25 1Kr 3, 25 “ Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ”. 26 1Kr 3, 26 Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “ Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum ”. E contrario illa dicebat: “ Nec mihi nec tibi sit; dividatur ”. 27 1Kr 3, 27 Respondens rex ait: “ Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius ”. 28 1Kr 3, 28 Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.
| | 1Kr 3, 1-28 |
Verš 1
Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum.
1Kr 7:8 - Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum.
Verš 2
Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
Dt 12:5 - Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
Verš 4
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud.
2Krn 1:3 - et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
Verš 5
In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “ Postula quod vis, ut dem tibi ”.
1Kr 9:2 - apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
Verš 7
Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum;
2Krn 2:8 - ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita.
Verš 8
et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
2Krn 1:9 - Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
Verš 11
et dixit Deus Salomoni: “ Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
2Krn 1:11 - Dixit autem Deus ad Salomonem: “ Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem,
Verš 12
ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit;
Kaz 1:16 - Locutus sum ego in corde meo dicens: “ Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam ”.
Verš 13
sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis.
Mt 6:33 - Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
Ef 3:20 - Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
1Kr 3,1 - Faraón, ktorého dcéru si vzal za ženu Šalamún, bol azda Siamon (976-958 pr. Kr.), predposledný kráľ 21. dynastie, ktorá sídlila v Tanise, v Delte. Ale s istotou to nemožno určiť. - Podľa 7,8 dal Šalamún aj faraónovej dcére postaviť osobitný palác, zatiaľ však bývala spolu so Šalamúnom v dome, ktorý dal postaviť Dávid (2 Sam 5,11).
1Kr 3,2 - Izraeliti prinášali na výšinách obety pravému Bohu. Ale táto nezákonitá bohoslužba bola zakázaná, lebo často viedla k modloslužbe. Proroci neskoršie veľmi karhali pre ňu národ. Kým však nebol postavený jeruzalemský chrám, tento zákaz nebol taký prísny, a z Božieho príkazu niekedy aj proroci alebo pobožní králi prinášali obety na výšinách.
1Kr 3,4 - Gabaon (dnes El-Džíb), severozápadne od Jeruzalema bol tiež posvätnou výšinou. Tam stál v tom čase Mojžišov svätostánok a kovový oltár, hoci archa zmluvy bola v Jeruzaleme; porov. 2 Krn 1,3-6.
1Kr 3,15 - Hostina bola pravidelným zakončením pokojných obetí. Obyčajne sa na nej zúčastňovali len príslušníci rodiny, ktorá obetu prinášala, ale Šalamún pozýva na ňu všetkých svojich vysokých úradníkov.