| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 22, 1-54 |
1 1Kr 22, 1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. 2 1Kr 22, 2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, 3 1Kr 22, 3 dixitque rex Israel ad servos suos: “ Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? ”. 4 1Kr 22, 4 Et ait ad Iosaphat: “ Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad? ”. 5 1Kr 22, 5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “ Quaere, oro te, hodie sermonem Domini ”. 6 1Kr 22, 6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “ Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ”. Qui responderunt: “ Ascende, et dabit Dominus in manu regis ”. 7 1Kr 22, 7 Dixit autem Iosaphat: “ Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ”. 8 1Kr 22, 8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: “ Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla ”. Cui Iosaphat ait: “ Ne loquaris ita, rex ”. 9 1Kr 22, 9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “ Festina adducere Michaeam filium Iemla ”. 10 1Kr 22, 10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. 11 1Kr 22, 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “ Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ”. 12 1Kr 22, 12 Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “ Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. 13 1Kr 22, 13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “ Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ”. 14 1Kr 22, 14 Cui Michaeas ait: “ Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ”. 15 1Kr 22, 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “ Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? ”. Cui ille respondit: “ Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ”. 16 1Kr 22, 16 Dixit autem rex ad eum: “ Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ”. 17 1Kr 22, 17 Et ille ait: “ Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ”. 18 1Kr 22, 18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “ Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ”. 19 1Kr 22, 19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. 20 1Kr 22, 20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. 21 1Kr 22, 21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. 22 1Kr 22, 22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. 23 1Kr 22, 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”. 24 1Kr 22, 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “ Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ”. 25 1Kr 22, 25 Et ait Michaeas: “ Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ”. 26 1Kr 22, 26 Et ait rex Israel: “ Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, 27 1Kr 22, 27 et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace” ”. 28 1Kr 22, 28 Dixitque Michaeas: “ Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ”. Et ait: “ Audite, populi omnes! ”. 29 1Kr 22, 29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. 30 1Kr 22, 30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “ Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis ”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. 31 1Kr 22, 31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “ Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ”. 32 1Kr 22, 32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; 33 1Kr 22, 33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. 34 1Kr 22, 34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “ Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ”. 35 1Kr 22, 35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. 36 1Kr 22, 36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “ Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ”. 37 1Kr 22, 37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. 38 1Kr 22, 38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. 39 1Kr 22, 39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 40 1Kr 22, 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. 41 1Kr 22, 41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; 42 1Kr 22, 42 triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. 43 1Kr 22, 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini. 44 1Kr 22, 44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 45 1Kr 22, 45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. 46 1Kr 22, 46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? 47 1Kr 22, 47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. 48 1Kr 22, 48 Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. 49 1Kr 22, 49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. 50 1Kr 22, 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “ Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ”. Et noluit Iosaphat. 51 1Kr 22, 51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. 52 1Kr 22, 52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. 53 1Kr 22, 53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; 54 1Kr 22, 54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.
| | 1Kr 22, 1-54 |
Verš 41
Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
2Krn 20:31 - Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et erat triginta quinque annorum, cum regnare coepisset; viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
Verš 2
In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,
2Krn 18:1 - Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab.
Verš 19
Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
2Krn 18:18 - At ille idcirco ait: “ Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris.
Jób 1:6 - Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Jób 2:1 - Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius.
Verš 10
Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
2Krn 18:9 - Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.
1Kr 22,1 - Nadväzuje sa na vojny s Benadadom (hl. 20), po ktorých trval mier tri roky.
1Kr 22,2 - Jozafat "zostúpil", pretože Samária leží o 350 m nižšie než Jeruzalem. Nepriateľstvá medzi Izraelom a Júdom prestali, tieto dve kráľovstvá uzavrú dokonca aj vojenskú zmluvu a ich králi vstúpia vzájomne do rodiny.
1Kr 22,6 - Neboli to proroci Pánovi, boli to hadači, ktorí prorokovali tak, ako to bolo kráľovi po chuti. Spomínajú Pána, lebo je tam Jozafat, o ktorom vedia, že je Pánov ctiteľ. Ale Jozafat vybadal, čo sú to za proroci, preto hľadá proroka pravého.
1Kr 22,15-16 - Micheáš posmešne predpovedá úspešný výsledok vojny, lebo vie, že si kráľ žiada takéto proroctvo, ale kráľ zbadá, že prorok nehovorí vážne.
1Kr 22,21 - Z činnosti toho ducha vidieť, že to bol zlý duch.
1Kr 22,22 - Pán nerobí zlo, len ho neprekazí. Achab nemusel poslúchať falošných prorokov, ktorí boli nástrojmi zlého ducha, veď Pán posiela k nemu svojho proroka, Micheáša.
1Kr 22,26 - "Kráľovič" (dosl. "kráľov syn") Joas je nám ináč neznámy. Vulg číta: "synovi Amelechovmu".
1Kr 22,28 - Slová v zátvorkách nepatria do pôvodnej osnovy. Pridal ich tam z Mich 1,2 niekto, kto si tohto Micheáša, syna Jemlu, zmýlil s iným Micheášom, od ktorého máme prorocký spis a ktorý pôsobil oveľa neskoršie.
1Kr 22,38 - Zmienka o smilniciach, ktorú sme dali do zátvoriek, nepatrí do osnovy. Doložil ju niektorý prihorlivý opisovač, ktorý chcel Achaba ešte viac zhanobiť. Niektoré osnovy LXX píšu dokonca, že Achabovu krv lízali aj svine.
1Kr 22,47 - O zasvätencoch pozri pozn. k 14,24.
1Kr 22,49 - O taršišských lodiach pozri pozn. k 10,22. O Asiongaberi pozn. k 9,26.