| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 21, 1-29 |
1 1Kr 21, 1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. 2 1Kr 21, 2 Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “ Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ”. 3 1Kr 21, 3 Cui respondit Naboth: “ Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi ”. 4 1Kr 21, 4 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “ Non dabo tibi hereditatem patrum meorum ”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. 5 1Kr 21, 5 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “ Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? ”. 6 1Kr 21, 6 Qui respondit ei: “ Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ”. 7 1Kr 21, 7 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “ Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae ”. 8 1Kr 21, 8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. 9 1Kr 21, 9 Litterarum autem haec erat sententia: “ Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi 10 1Kr 21, 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ”. 11 1Kr 21, 11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos. 12 1Kr 21, 12 Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi; 13 1Kr 21, 13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt; 14 1Kr 21, 14 miseruntque ad Iezabel dicentes: “ Lapidatus est Naboth et mortuus est ”. 15 1Kr 21, 15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “ Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est ”. 16 1Kr 21, 16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. 17 1Kr 21, 17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: 18 1Kr 21, 18 “ Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. 19 1Kr 21, 19 Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ”. 20 1Kr 21, 20 Et ait Achab ad Eliam: “ Num invenisti me, inimice mi? ”. Qui dixit: “ Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. 21 1Kr 21, 21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. 22 1Kr 21, 22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. 23 1Kr 21, 23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. 24 1Kr 21, 24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli ”. 25 1Kr 21, 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, 26 1Kr 21, 26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. 27 1Kr 21, 27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. 28 1Kr 21, 28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: 29 1Kr 21, 29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius ”.
| | 1Kr 21, 1-29 |
Verš 25
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
1Kr 16:33 - et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum.
Verš 21
Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.
2Kr 9:7 - Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
Verš 22
Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
1Kr 15:29 - Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
1Kr 16:3 - ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.
1Kr 16:11 - Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius.
Verš 23
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.
2Kr 9:35 - Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.
1Kr 21,9 - "Pôst" bola s pôstom spojená kajúca pobožnosť, na ktorú sa ľud mal zísť. Takáto pobožnosť sa konala, keď národ zastihlo alebo mu hrozilo nešťastie. V takýchto prípadoch ľudia vždy hľadali vinníka, pre ktorého ich Boh tresce, a domnievali sa, že Boží trest prestane, ak vinníka sami potrescú. Jezabel poznala zmýšľanie ľudí, preto osnovala takýto pekelný plán proti Nabotovi.
1Kr 21,10 - "Vyvrheľov" doslovne: "synov Beliála", porov. 1 Sam 1,16.
1Kr 21,21 - K výrazu: "všetko, čo je rodu mužského" pozri pozn. k 1 Sam 25,22. Pozri tiež 14,10.
1Kr 21,24 - Porov. 14,11.
1Kr 21,29 - Pozri pozn. k veršu 20.