výhody registrácie

1. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kr 20, 1-43

1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam. 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem 3 ait: “ Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt ”. 4 Responditque rex Israel: “ Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea ”. 5 Revertentesque nuntii dixerunt: “ Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”, 6 profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent ”. 7 Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “ Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ”. 8 Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: “ Non audias neque acquiescas illi ”. 9 Respondit itaque nuntiis Benadad: “ Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum ”. Reversique nuntii rettulerunt ei. 10 Qui remisit et ait: “ Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me ”. 11 Et respondens rex Israel ait: “ Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ”. 12 Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “ Circumdate civitatem! ”. Et circumdederunt eam. 13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “ Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus ”. 14 Et ait Achab: “ Per quem? ”. Dixitque ei: “ Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ”. Et ait: “ Quis incipiet proeliari? ”. Et ille dixit: “ Tu ”. 15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia. 16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant. 17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: “ Viri egressi sunt de Samaria ”. 18 At ille ait: “ Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite ”. 19 Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur, 20 et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. 21 Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. 22 Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “ Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te ”. 23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “ Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. 24 Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone principes pro eis; 25 et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ”. Credidit consilio eorum et fecit ita. 26 Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. 27 Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. 28 Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “ Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus ”. 29 Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una. 30 Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum. 31 Dixeruntque ei servi sui: “ Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam ”. 32 Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “ Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea” ”. Et ille ait: “ Si adhuc vivit, frater meus est ”. 33 Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: “ Frater tuus Benadad ”. Et dixit eis: “ Ite et adducite eum ”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. 34 Qui dixit ei: “ Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria ”. Achab: “ Ego autem, inquit, foederatum te dimittam ”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. 35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: “ Percute me! ”. At ille noluit percutere. 36 Cui ait: “ Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo ”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. 37 Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “ Percute me! ”. Qui percussit eum et vulneravit. 38 Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos. 39 Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “ Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”. 40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit ”. Et ait rex Israel ad eum: “ Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti ”. 41 At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. 42 Qui ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius ”. 43 Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam.

1Kr 20, 1-43





Verš 42
Qui ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius ”.
1Kr 22:37 - Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.

1Kr 20,1 - V LXX je toto poradie hláv: 19, 21, 20, 22, čo je, hľadiac na obsah, asi správne. Jednako ponechávame tu poradie Hebr. a Vulg. - Benadad je Benadad II., teda nie ten, o ktorom bola reč v 15,18. - "Králi" boli asi náčelníci kmeňov.

1Kr 20,11 - "Opásaný" je ten, kto je ešte v boji, "odpásaný" už dokončil boj. Zmysel porekadla je: Kto ešte nedokončil boj, nech sa nechváli, ako by ho už bol vyhral.

1Kr 20,26 - O Afeku pozri 1 Sam 29,1.

1Kr 20,31 - Jozef Flávius (Starožitnosti 8,14,4) spomína, že si Sýrovia dávali na hlavu povraz, keď prichádzali s nejakou prosbou. Ináč je nám tento zvyk neznámy.

1Kr 20,35 - Synovia prorokov boli ich žiaci. - Prorok sa chcel dať poraniť, aby sa kráľ nazdal, že bol ranený v boji a aby sa tak mohol dostať pred kráľa.

1Kr 20,38 - Stuhou si zakryl na čele akýsi znak, ktorý nosil ako prorok, lebo nechcel, aby ho kráľ poznal.

1Kr 20,42 - O takejto kliatbe pozri pozn. k 1 Sam 15,3. - Kráľ sám vypovedal nad sebou rozsudok preto, lebo prepustil Benadada, hoci ho mal usmrtiť. Benadad si zaslúžil smrť, veď dva razy napadol Achaba a bol pre Izraelitov stálym nebezpečenstvom.