| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 17, 1-24 |
1 1Kr 17, 1 Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”. 2 1Kr 17, 2 Et factum est verbum Domini ad eum dicens: 3 1Kr 17, 3 “ Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem, 4 1Kr 17, 4 et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi ”. 5 1Kr 17, 5 Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem. 6 1Kr 17, 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. 7 1Kr 17, 7 Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram. 8 1Kr 17, 8 Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: 9 1Kr 17, 9 “ Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ”. 10 1Kr 17, 10 Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “ Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ”. 11 1Kr 17, 11 Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: “ Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ”. 12 1Kr 17, 12 Quae respondit: “ Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ”. 13 1Kr 17, 13 Ad quam Elias ait: “ Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. 14 1Kr 17, 14 Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae” ”. 15 1Kr 17, 15 Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et domus eius per dies. 16 1Kr 17, 16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. 17 1Kr 17, 17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. 18 1Kr 17, 18 Dixit ergo ad Eliam: “ Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ”. 19 1Kr 17, 19 Et ait ad eam: “ Da mihi filium tuum ”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; 20 1Kr 17, 20 clamavitque ad Dominum et dixit: “ Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ”. 21 1Kr 17, 21 Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”. 22 1Kr 17, 22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. 23 1Kr 17, 23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En vivit filius tuus ”. 24 1Kr 17, 24 Dixitque mulier ad Eliam: “ Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est ”.
| | 1Kr 17, 1-24 |
Verš 1
Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”.
Jak 5:17 - Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
Verš 9
“ Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ”.
Lk 4:25 - In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;
1Kr 17,1 - Tesbe je asi dnešné zborenisko el-Istib, 13 km severne od rieky Jabok.
1Kr 17,6 - Podľa LXX krkavce donášali ráno chlieb a večer mäso.
1Kr 17,9 - Sarepta je dnešná dedinka Sarafand medzi Týrom a Sidonom (dnešnou Saidou). Eliáš mal aj pohanom hlásať pravého Boha.
1Kr 17,18 - Poverčivá pohanka sa bojí Eliáša a jeho Boha. Myslí si, že si prísny Boh Izraelitov v prítomnosti svätého muža pripomenul nejaký jej hriech a tresce ju zaň. Zabúda, koľko dobroty jej preukazuje Boh, a to zázračným spôsobom, prostredníctvom Eliáša, a bola by radšej, keby Eliáš nebol u nej.
1Kr 17,21 - Porov. 2 Kr 4,34; Sk 20,10.