| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 16, 1-34 |
1 1Kr 16, 1 Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens: 2 1Kr 16, 2 “ Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, 3 1Kr 16, 3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat. 4 1Kr 16, 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”. 5 1Kr 16, 5 Reliqua autem gestorum Baasa et quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 6 1Kr 16, 6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa; et regnavit Ela filius eius pro eo. 7 1Kr 16, 7 Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. 8 1Kr 16, 8 Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. 9 1Kr 16, 9 Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa; 10 1Kr 16, 10 irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo. 11 1Kr 16, 11 Cumque regnasset et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid masculini sexus et propinquos et amicos eius. 12 1Kr 16, 12 Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae, 13 1Kr 16, 13 propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. 14 1Kr 16, 14 Reliqua autem gestorum Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 15 1Kr 16, 15 Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. 16 1Kr 16, 16 Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. 17 1Kr 16, 17 Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa; 18 1Kr 16, 18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit super se domum regiam et mortuus est igne 19 1Kr 16, 19 in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel. 20 1Kr 16, 20 Reliqua autem gestorum Zamri et rebellio, quam fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 21 1Kr 16, 21 Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri. 22 1Kr 16, 22 Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. 23 1Kr 16, 23 Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. 24 1Kr 16, 24 Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. 25 1Kr 16, 25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; 26 1Kr 16, 26 ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. 27 1Kr 16, 27 Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 28 1Kr 16, 28 Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo. 29 1Kr 16, 29 Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. 30 1Kr 16, 30 Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. 31 1Kr 16, 31 Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. 32 1Kr 16, 32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, 33 1Kr 16, 33 et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum. 34 1Kr 16, 34 In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.
| | 1Kr 16, 1-34 |
Verš 2
“ Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum,
1Kr 14:7 - Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel
Verš 3
ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.
1Kr 15:29 - Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
Verš 4
Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”.
1Kr 14:11 - Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est.
1Kr 15:29 - Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
1Kr 16:12 - Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae,
Verš 7
Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam.
1Kr 15:29 - Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
Verš 10
irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo.
2Kr 9:31 - ingredientem Iehu per portam et ait: “ Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ”.
Verš 12
Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae,
1Kr 16:1 - Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens:
Verš 34
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.
Joz 6:26 - “Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius ”.
1Kr 16,4 - Porov. 14,11. I v tomto prípade sa proroctvo týka len Básových potomkov.
1Kr 16,7 - Rozumej: Na Básu príde trest aj pre vyvraždenie Jeroboamovho rodu.
1Kr 16,11 - Pozri pozn. k 1 Sam 25,22.
1Kr 16,24 - Amri bol z kmeňa Isacharovho. Južné kmene, najmä Efraim a Manasses, boli, tak sa zdá, na strane Tebniho. Aby si ich Amri získal, postavil na ich území celkom nové mesto, Samáriu, a urobil ho svojím hlavným mestom. Hrivna striebra vážila vtedy 43,66 kg.
1Kr 16,34 - Proroctvo o znovupostavení Jericha pozri Joz 6,26. Tu vlastne ani nie je reč o postavení mesta, ale o postavení ohradných múrov. Niektorí exegéti myslia, že do základov týchto zakopal Hiel zaživa svojho prvorodeného; pri dokončení stavby zas obetoval svojho najmladšieho syna. Podobné ľudské stavebné obety boli v tých časoch obvyklé. Pod základmi Bálovho chrámu v Nipure (Nippur) v Babylonsku, ale aj v palestínskych mestách Magedo, Gezer a Tanak našli pod domami vo veľkých krčahoch kostry mŕtvoliek novonarodených detí. - Udalosť Hielova preto súvisí s dejinami Achaba, lebo Hiel opevňoval Jericho asi na rozkaz Achaba.