| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 15, 1-33 |
1 1Kr 15, 1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam. 2 1Kr 15, 2 Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. 3 1Kr 15, 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. 4 1Kr 15, 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem; 5 1Kr 15, 5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei. 7 1Kr 15, 7 Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. 8 1Kr 15, 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. 9 1Kr 15, 9 In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae 10 1Kr 15, 10 et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom. 11 1Kr 15, 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. 12 1Kr 15, 12 Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. 13 1Kr 15, 13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. 14 1Kr 15, 14 Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. 15 1Kr 15, 15 Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa. 16 1Kr 15, 16 Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum. 17 1Kr 15, 17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. 18 1Kr 15, 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: 19 1Kr 15, 19 “ Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me ”. 20 1Kr 15, 20 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali. 21 1Kr 15, 21 Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa. 22 1Kr 15, 22 Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha. 23 1Kr 15, 23 Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes; 24 1Kr 15, 24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. 25 1Kr 15, 25 Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis. 26 1Kr 15, 26 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. 27 1Kr 15, 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. 28 1Kr 15, 28 Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo. 29 1Kr 15, 29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis 30 1Kr 15, 30 propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. 31 1Kr 15, 31 Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 32 1Kr 15, 32 Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 33 1Kr 15, 33 Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; 34 1Kr 15, 34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
| | 1Kr 15, 1-33 |
Verš 1
Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam.
2Krn 13:1 - Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia su per Iudam.
Verš 2
Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
2Krn 13:2 - Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
Verš 4
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;
1Kr 11:36 - filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
Verš 5
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei.
2Sam 11:4 - Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua.
2Sam 11:15 - scribens in epistula: “ Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ”.
2Sam 12:9 - Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Verš 8
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
2Krn 14:1 - Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
Verš 12
Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.
1Kr 22:46 - Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
Verš 13
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
2Krn 15:16 - Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
Verš 15
Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.
Lv 5:15 - “ Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam;
Verš 17
Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae.
2Krn 16:1 - Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
Verš 18
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
1Kr 20:1 - Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
2Krn 16:2 - Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
Verš 24
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
2Krn 16:13 - Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
2Krn 17:1 - Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
Verš 29
Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
1Kr 14:10 - idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
1Kr 14:14 - Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam.
1Kr 15,3 - Porov. 14,22; 15,26; 16,19.26.
1Kr 15,6 - Verš 6. opakuje 14,30 a dostal sa sem len omylom opisovača.
1Kr 15,10 - Podľa v. 2 bola Maácha stará matka, a nie matka Asu. Pravdepodobne sa táto menuje tu miesto kráľovej matky preto, lebo si aj za panovania vnuka prisvojovala práva kráľovnej matky, hoci jej tie patrili len počas panovania jej syna Abiama.
1Kr 15,12 - O zasvätencoch pozri pozn. k 14,24.
1Kr 15,17 - Bása takto odrezal prístup k Jeruzalemu, čo asi bola príprava na obliehanie tohto mesta.
1Kr 15,20 - Ahion je Ijon (Ijjon), porov. 2 Sam 24,6. - O Abel-Bet-Maáche pozri 2 Sam 20,14. Od mesta Keneret [Kenneret] (Joz 19,35) dostalo neskoršie svoje meno Genezaretské jazero. Podľa 2 Kr 15,29 bolo územie Neftaliho zase územím izraelským. Strata bola teda len prechodná.
1Kr 15,23 - Porov. 2 Krn 16,12.
1Kr 15,27 - Gebeton (Gebbeton) bol podľa Joz 19,44 a 21,23 na území kmeňa Dan. Bol kdesi blízo dnešnej Lydy.
1Kr 15,29 - Porov. 14,5 n.
1Kr 15,32 - Verš 32 je opakovaním v. 16 a nepatrí do osnovy.