výhody registrácie

1. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kr 12, 1-33

1 Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. 2 At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Aegypto. 3 Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: 4 “ Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi ”. 5 Qui ait eis: “ Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me ”. Cumque abisset populus, 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic? ”. 7 Qui dixerunt ei: “ Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus ”. 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adulescentes, qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi, 9 dixitque ad eos: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos”? ”. 10 Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “ Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. 11 Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus ”. 12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “ Revertimini ad me die tertia ”. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “ Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus ”. 15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. 16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “ Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem. 20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam. 21 Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis. 22 Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens: 23 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens: 24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc ”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. 25 Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel. 26 Dixitque Ieroboam in corde suo: “ Nunc revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae ”. 28 Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”. 29 Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan; 30 et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. 31 Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. 32 Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. 33 Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret.

1Kr 12, 1-33





Verš 1
Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
2Krn 10:1 - Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.

Verš 2
At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Aegypto.
1Kr 11:40 - Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.

Verš 4
“ Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi ”.
2Krn 10:4 - “ Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ”.

Verš 15
Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat.
1Kr 11:11 - Dixit itaque Dominus Salomoni: “ Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo.
1Kr 11:31 - et ait ad Ieroboam: “ Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus.

Verš 16
Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “ Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua.
2Sam 20:1 - Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: “ Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua! ”.

Verš 18
Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem.
1Kr 4:6 - et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
1Kr 5:14 - Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.

Verš 19
Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.
2Kr 17:21 - ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.

Verš 21
Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
2Krn 11:1 - Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.

Verš 22
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens:
2Krn 11:2 - Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:

Verš 25
Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel.
Ex 32:30 - Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “ Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ”.

Verš 28
Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”.
2Kr 17:16 - Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
Ex 32:8 - Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”.

Verš 31
Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
Nm 3:10 - Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
1Kr 13:33 - Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum.
2Kr 17:32 - Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
2Krn 11:15 - Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.

1Kr 12,3 - Jeroboamovo meno sa do tohto v. dostalo omylom opisovača. Izraeliti sa len neskoršie dozvedeli o jeho návrate z Egypta, pozri v. 20.

1Kr 12,11 - "Šťúrmi" volali azda ostnatý bič, lebo úder takýmto bičom bolel ako pichnutie šťúra.

1Kr 12,12 - Meno Jeroboam sa i do tohto verša dostalo omylom. LXX ho nemá; porov. nižšie verš 20, z ktorého vidieť, že sa Izraeliti len neskoršie dozvedeli o návrate Jeroboama z Egypta.

1Kr 12,16 - Porov. 2 Sam 20,1.

1Kr 12,18 - O Aduramovi (Adoniramovi) pozri 4,6 a 2 Sam 20,24. Roboam chce utíšiť vzburu, na nešťastie však poslal rokovať s Izraelitmi práve svojho ministra verejných prác a ľud sa najviac bál týchto robôt.

1Kr 12,19 - Až do dnešného dňa - porov. pozn. 9,13 n.

1Kr 12,25 - Mesto Fanuel bolo v Zajordánsku pri rieke Jabok (Gn 32,31), východne od Sochotu (Sdc 8,8 n. a 17).

1Kr 12,28 - Jeroboam sotva chcel zaviesť vo svojej krajine modloslužbu, len pravého Boha chcel Izraelitom znázorniť v podobe býka, hoci zákon zakazoval Boha zobrazovať (Ex 20,4; 34,17). Výraz: "Hľa, tvoji bohovia" možno preložiť aj: "Hľa, tvoj Boh!"

1Kr 12,29 - Betel, dnes Betin, je 20 km severne od Jeruzalema. O Dane pozri 1 Sam 3,20.