| 1. kniha kráľovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kr 11, 1-43 |
1 1Kr 11, 1 Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas, 2 1Kr 11, 2 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “ Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ”. His itaque copulatus est Salomon amore; 3 1Kr 11, 3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius. 4 1Kr 11, 4 Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius, 5 1Kr 11, 5 sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum. 6 1Kr 11, 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius. 7 1Kr 11, 7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; 8 1Kr 11, 8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant et immolabant diis suis. 9 1Kr 11, 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis 10 1Kr 11, 10 et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quae mandavit ei Dominus. 11 1Kr 11, 11 Dixit itaque Dominus Salomoni: “ Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo. 12 1Kr 11, 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. 13 1Kr 11, 13 Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi ”. 14 1Kr 11, 14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. 15 1Kr 11, 15 Cum enim vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea 16 1Kr 11, 16 — sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — 17 1Kr 11, 17 fugit Adad ipse et viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum; erat autem Adad puer parvulus. 18 1Kr 11, 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit. 19 1Kr 11, 19 Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. 20 1Kr 11, 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius. 21 1Kr 11, 21 Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: “ Dimitte me, ut vadam in terram meam ”. 22 1Kr 11, 22 Dixitque ei pharao: “ Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? ”. At ille respondit: “ Nulla; sed obsecro, ut dimittas me ”. 23 1Kr 11, 23 Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. 24 1Kr 11, 24 Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco. 25 1Kr 11, 25 Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. 26 1Kr 11, 26 Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. 27 1Kr 11, 27 Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. 28 1Kr 11, 28 Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. 29 1Kr 11, 29 Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro. 30 1Kr 11, 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes 31 1Kr 11, 31 et ait ad Ieroboam: “ Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. 32 1Kr 11, 32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel; 33 1Kr 11, 33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. 34 1Kr 11, 34 Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. 35 1Kr 11, 35 Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; 36 1Kr 11, 36 filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. 37 1Kr 11, 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. 38 1Kr 11, 38 Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel 39 1Kr 11, 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus ”. 40 1Kr 11, 40 Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. 41 1Kr 11, 41 Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis; 42 1Kr 11, 42 dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. 43 1Kr 11, 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.
| | 1Kr 11, 1-43 |
Verš 1
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et Hetthaeas,
Dt 17:17 - Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.
Verš 2
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “ Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ”. His itaque copulatus est Salomon amore;
Ex 34:16 - Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
Dt 7:3 - neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo,
Verš 36
filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut esset nomen meum ibi.
1Kr 15:4 - Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;
Ž 132:17 - Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
Verš 5
sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum.
Sdc 2:13 - dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
2Kr 23:13 - Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex;
Verš 7
Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon;
2Kr 23:13 - Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon, polluit rex;
Verš 9
Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis
1Kr 3:5 - In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “ Postula quod vis, ut dem tibi ”.
1Kr 9:2 - apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
Verš 10
et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quae mandavit ei Dominus.
1Kr 6:12 - “ Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum;
Verš 11
Dixit itaque Dominus Salomoni: “ Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo.
1Kr 12:15 - Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat.
Verš 15
Cum enim vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea
2Sam 8:14 - Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
1Krn 18:12 - Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia
Verš 41
Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis;
2Krn 9:29 - Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat.
Verš 23
Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo.
2Sam 8:3 - Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
2Sam 10:18 - Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae percussit, qui ibi mortuus est.
Verš 24
Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco.
2Sam 8:3 - Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
Verš 26
Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem.
2Krn 13:6 - Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum;
Verš 42
dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt.
2Krn 9:30 - Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis;
Verš 31
et ait ad Ieroboam: “ Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus.
1Sam 15:28 - Et ait ad eum Samuel: “ Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.
1Kr 11,2 - Pozri Ex 34,16; Dt 7,3; porov. Joz 23,12.
1Kr 11,5 - O Aštarte pozri 1 Sam 7,3 n. O Molochovi 2 Sam 12,30. Sväté písmo často volá modly ohavami.
1Kr 11,7 - Kamoš bol národný boh Moabčanov. - Tieto Šalamúnom postavené modlárske svätyne boli podľa 2 Kr 23,13 južne od "Vrchu záhuby". Pravdepodobne je to vrch dnes zvaný Džébel batnel-Hawá.
1Kr 11,14 - Edomsko bol podmanil Dávid, 2 Sam 8,13 n.
1Kr 11,15 - Začiatok verša prekladáme podľa LXX.
1Kr 11,18 - Sídlo Madiánčanov bolo východne od Elanského zálivu. Takto musel Adad obchádzať, lebo mu priamu cestu do Egypta odrezalo Joabovo vojsko. Z Madiánska vedie cesta do Egypta cez púšť Fáran. - Faraón, o ktorom je tu reč, bol Šalamúnov svokor Siamon (porov. 3,1) alebo jeho predchodca Amenemopet (1026-976 pr. Kr.).
1Kr 11,23 - O Sobe pozri 1 Sam 14,47; 2 Sam 8,3.
1Kr 11,25 - Dnešný hebrejský text a za ním aj Vulg a Sýr píšu mylne, že Adad bol kráľom v Aramejsku, hoci z v. 14 n. je zrejmé, že bol kráľom v Edomsku. Opravili sme podľa LXX, ktorá má správne znenie.
1Kr 11,26 - Sareda je totožná so Sartanom, ktorý sa spomína 4,12.
1Kr 11,27 - Porov. 9,15.24.
1Kr 11,32 - Okrem kmeňa Júda ostal Dávidovmu rodu aj kmeň Benjamín, ale ten bol taký bezvýznamný, že ho ani nepočítali. Preto sa aj tu hovorí, že len jeden kmeň má ostať Dávidovým potomkom.
1Kr 11,36 - "Meno" Pána: pozri pozn. k 9,3. Lampa, svetlo označuje potomstvo. Boh chce, aby Dávidovo potomstvo zostalo na kráľovskom tróne.
1Kr 11,40 - Nevieme, ako sa Šalamún dozvedel o veci. Možno, že sa Jeroboam začal správať ako kráľ. (LXX má 12,24b dodatok, že si Jeroboam opevnil Saredu a mal aj 300 bojových vozov.) - Sesak (Šešonk) I. panoval 945-924 pr. Kr. Bol zakladateľom 22. dynastie. Bol prirodzene nepriateľom dynastie predchádzajúcej, s ktorou bol Šalamún v príbuzenskom pomere, bol teda aj nepriateľom Šalamúnovým a vítal každého, kto mohol oslabiť mocnú ríšu Šalamúnovu.