výhody registrácie

1. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kr 10, 1-29

1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. 2 Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo. 3 Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam aedificaverat, 5 et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum 6 dixitque ad regem: “ Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! 7 Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi. 8 Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam ”. 10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa quam ea, quae dedit regina Saba regi Salomoni. 11 Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas. 12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem. 13 Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis. 14 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri, 15 praeter id, quod proveniebat ex tributis subiectorum et commercio negotiatorum et omnium regum Arabiae et ducum terrae. 16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius; 17 et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani. 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. 19 Qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant iuxta manus; 20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est factum tale opus in universis regnis. 21 Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, 22 quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. 23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius. 25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos singulos. 26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem. 27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela. 28 Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio. 29 Constabat autem et egrediebatur quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta; atque in hunc modum cunctis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas venundabant.

1Kr 10, 1-29





Verš 2
Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo.
2Krn 9:1 - Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.
Mt 12:42 - Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
Lk 11:31 - Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.

Verš 12
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem.
2Krn 9:11 - et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia.

Verš 16
Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius;
1Kr 14:26 - et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon.

Verš 17
et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
1Kr 7:2 - Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas.

Verš 18
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis.
2Krn 9:17 - Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;

Verš 23
Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.
1Kr 3:12 - ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit;

Verš 26
Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
1Kr 4:26 -
2Krn 1:14 - Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem.
2Krn 9:25 - Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.

Verš 27
Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela.
2Krn 1:15 - Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna.
2Krn 9:27 - tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur in Sephela.

Verš 28
Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio.
2Krn 9:28 - Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus.
2Krn 1:16 - Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa emebant pretio

1Kr 10,1 - Podľa asýrskej správy v severoarabskej krajine Aribi panovali naozaj ženy. V časoch Šalamúnových bývali ešte aj Sabejci v severnej Arábii, možno, že práve v tejto krajine. Až 300 rokov po Šalamúnovi si založili Sabejci ríšu v Južnej Arábii. - Osoba kráľovnej zo Sáby je opradená množstvom poviedok. Jozef Flávius ju volá Nikaule, arabské rozprávky ju spomínajú pod menom Bilkis. - V tamojších krajoch si hádankami skúšali ostrovtip.

1Kr 10,11 - Nevieme iste, o akom dreve je tu reč. Že bolo ebenové, je len dohad niektorých učencov.

1Kr 10,15 - Osnova nie je celkom istá. Králi púšte boli náčelníci beduínskych kočovných kmeňov.

1Kr 10,22 - Taršiš bola fenická kolónia v dnešnom Španielsku, pri ústí rieky Guadalquivir. Taršišské lode boli nielen tie, ktoré sa skutočne plavili do Taršišu, ale všetky, ktoré boli na to súce; teda lode veľké a mocné.

1Kr 10,26 - Porov. 5,6; 9,19.

1Kr 10,27 - "Nížina" (Šefelá) je územie medzi Júdskym pohorím a Stredozemným morom. Sykomôr je tam i dnes veľa. Je to istý druh figovníka (Ficus sycomorus).

1Kr 10,28 - Koa je Cilícia. Tak sa zdá, že druhá, tu spomínaná krajina nie je Egypt, hoci má s Egyptom veľmi podobné meno, ale akási krajina v Malej Ázii v blízkosti Koy; asýrske pamiatky ju volajú Musri a spomínajú ju tiež spolu s krajinou Koa.