výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 9, 1-13

1 Et dixit David: “ Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ”. 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “ Tune es Siba? ”. Et ille respondit: “ Ego sum, servus tuus ”. 3 Et ait rex: “ Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ”. Dixitque Siba regi: “ Superest filius Ionathan, debilis pedibus ”. 4 “ Ubi, inquit, est? ”. Et Siba ad regem: “ Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar ”. 5 Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. 6 Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “ Meribbaal ”. Qui respondit: “ Adsum servus tuus ”. 7 Et ait ei David: “Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum; et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper ”. 8 Qui adorans eum dixit: “ Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? ”. 9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “ Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. 10 Operare igitur ei terram, tu et filii tui et servi tui, et, quod inferes, sit cibus domui domini tui, quo alantur; Meribbaal autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam ”. Erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi. 11 Dixitque Siba ad regem: “ Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus ”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. 12 Habebat autem Meribbaal filium parvulum nomine Micha; omnes vero, qui habitabant in domo Sibae, serviebant Meribbaal. 13 Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.

2Sam 9, 1-13





Verš 2
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “ Tune es Siba? ”. Et ille respondit: “ Ego sum, servus tuus ”.
2Sam 16:1 - Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
2Sam 19:17 - Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David;

Verš 3
Et ait rex: “ Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? ”. Dixitque Siba regi: “ Superest filius Ionathan, debilis pedibus ”.
2Sam 4:4 - Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal.

2Sam 9,3 - Pozri 4,4.

2Sam 9,4 - Lodabar bolo mesto východne od Jordána, blízo Rabat Amonu.

2Sam 9,10 - Niektorí, nie bez základu, opravujú os novu: "Ktorá bude slúžiť domu tvojho pána za pokrm, aby mali čo jesť." Veď sám Mifiboset ne potreboval pokrm, lebo jedával pri kráľovom stole.

2Sam 9,11 - Hebr. znenie a Vulg dnes číta chybne: "pri mojom stole". Opravili sme podľa LXX.