výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 7, 1-29

1 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam: “ Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ”. 3 Dixitque Nathan ad regem: “ Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ”. 4 Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: 5 “ Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? 6 Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. 7 Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, 9 et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius 11 et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. 13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua; 16 et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ”. 17 Secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David. 18 Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “ Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. 22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris. 23 Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum? 24 Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! 26 Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te, 27 quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. 28 Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec, 29 dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum ”.

2Sam 7, 1-29





Verš 1
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
1Krn 17:1 - Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “ Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ”.

Verš 6
Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.
1Kr 8:16 - “A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset super populum meum Israel”.

Verš 8
Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
1Sam 16:11 - Dixitque Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”.
Ž 78:70 - Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,

Verš 9
et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra.
2Sam 8:6 - et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
2Sam 8:14 - Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.

Verš 12
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
1Kr 8:20 - Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est; stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel.

Verš 13
Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
1Sam 5:5 - porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.
1Sam 6:12 - Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.

Verš 14
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum.
Ž 89:26 - Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
Heb 1:5 - Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
Ž 89:30 - Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.

Verš 22
Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.
Dt 3:24 - Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae.
Dt 4:35 - Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Dt 32:39 - Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere.
1Sam 2:2 - Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
Ž 86:8 - Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
Iz 45:5 - Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
Iz 45:18 - Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “ Ego Dominus, et non est alius.
Iz 45:22 - Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
Mk 12:29 - Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
Mk 12:32 - Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;

Verš 23
Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum?
Dt 4:7 - Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?
Dt 33:29 - Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis ”.
Ž 147:20 - Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.

Verš 28
Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera; cum ergo locutus sis ad servum tuum bona haec,
Jn 17:17 - Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.

2Sam 7,7 - Dnešná osnova číta "kmeňu" miesto "sudcovi". Lepšie je však s 1 Krn 17,6 čítať "sudcovi".

2Sam 7,11 - Pán chce vybudovať Dávidovi dom, t. j. chce upevniť a urobiť trvalým jeho rod.

2Sam 7,14 - Hoci ho Pán prijme za svojho syna, ak sa previní, bude ho spravodlivo a prísne trestať ako ostatných ľudí. – Prisľúbenia vv. 12–16 sa vzťahujú na Dávidovho syna a nástupcu Šalamúna a jeho potomkov. Ale Novozákonné Písmo sv. rozumie ich aj o Mesiášovi, ktorého predobrazom bol Šalamún (porov. Iz 9,6; Hebr 1,5; Lk 1,32). Preto sa Mesiáš volá aj synom Dávidovým, bude pochádzať z jeho rodu: Mt 1,1 n.; Lk 1,32 n.; Mt 22,42; Rim 1,3 atď.

2Sam 7,18 - Dávid sa išiel do svätostánku poďakovať Pánovi. Nesedel tam pyšne na nejakom tróne, ale podľa východného zvyku pravdepodobne pokorne kľačal na zemi (Gn 37,25; Sdc 19,6).

2Sam 7,19 - Koniec verša je nejasný.

2Sam 7,21 - S 1 Krn 17,19 čítame: "Kvôli svojmu sluhovi" miesto "Kvôli svojim rečiam".

2Sam 7,23 - Porov. 1 Krn 17,21.

2Sam 7,27 - Porov. v. 7 a 11 a pozn. k týmto v.