| 2. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Sam 17, 1-29 |
1 2Sam 17, 1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte 2 2Sam 17, 2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum 3 2Sam 17, 3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace ”. 4 2Sam 17, 4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. 5 2Sam 17, 5 Ait autem Absalom: “ Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ”. 6 2Sam 17, 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “ Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere ”. 7 2Sam 17, 7 Et dixit Chusai ad Absalom: “ Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice ”. 8 2Sam 17, 8 Et rursum intulit Chusai: “ Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: 9 2Sam 17, 9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. 10 2Sam 17, 10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. 11 2Sam 17, 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; 12 2Sam 17, 12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem. 13 2Sam 17, 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea ”. 14 2Sam 17, 14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15 2Sam 17, 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “ Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; 16 2Sam 17, 16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est” ”. 17 2Sam 17, 17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. 18 2Sam 17, 18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. 19 2Sam 17, 19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit. 20 2Sam 17, 20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “ Ubi est Achimaas et Ionathan? ”. Et respondit eis mulier: “ Transierunt hinc ad aquas ”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. 21 2Sam 17, 21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “ Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel ”. 22 2Sam 17, 22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. 23 2Sam 17, 23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui. 24 2Sam 17, 24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. 25 2Sam 17, 25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. 26 2Sam 17, 26 Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. 27 2Sam 17, 27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 28 2Sam 17, 28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem 29 2Sam 17, 29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.
| | 2Sam 17, 1-29 |
Verš 27
Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim
2Sam 19:31 - Responditque Meribbaal regi: “ Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam! ”.
1Kr 2:7 - Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
2Sam 17,3 - Verš je neistý. Prekladáme ho podľa Vg.
2Sam 17,11 - T. j. nech Absolón zhromaždí toľko vojakov, ako je piesku pri mori.
2Sam 17,16 - Chusai radí Dávidovi, aby ešte pred nocou prešiel na druhý breh Jordána.
2Sam 17,17 - Pozri 15,27. – Prameň Rogel je dnešná Jóbová studňa na juhovýchodnom konci Jeruzalema, kde sa Hinomské údolie spája s Kedronským.
2Sam 17,18 - O Bahurime pozri 3,16; 16,5.
2Sam 17,20 - Žena hovorí, že dvaja ubehlíci išli k Jordánu. Vulg prekladá nepresne: "Napili sa trochu vody a odišli".
2Sam 17,24 - O Mahanaime pozri 2,8.
2Sam 17,25 - Text opravený podľa 1 Krn 2,16 n. V dneš nej pôvodine je "Jetra Izraelitu" a "Naásovou dcérou Abigailou". Amasa bol teda synovcom Dávidovým.
2Sam 17,27 - O Lodabare pozri 9,4. – Rogelim bolo dnes už neznáme mesto v Zajordánsku.
2Sam 17,28 - Výraz: "pražené zrno" sa v dnešnom hebrejskom texte opakuje po slove "šošovica".