výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 15, 1-37

1 Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “ De qua civitate es tu? ”. Qui respondens aiebat: “ Ex una tribu Israel ego sum servus tuus ”. 3 Respondebatque ei Absalom: “ Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege ”. Dicebatque Absalom: 4 “ Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos? ”. 5 Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. 7 Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “ Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino. 8 Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino ”. 9 Dixitque ei rex. “ Vade in pace ”. Et surrexit et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “ Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron” ”. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. 12 Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David dicens: “ Toto corde universus Israel sequitur Absalom ”. 14 Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “ Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ”. 15 Dixeruntque servi regis ad eum: “ In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus ”. 16 Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. 18 Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. 19 Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: “ Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compellam te vagari nobiscum, cum ego vadam, quo iturus sum? Revertere et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciat tecum misericordiam et veritatem ”. 21 Et respondit Ethai regi dicens: “ Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus ”. 22 Et ait David Ethai: “ Veni et transi ”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. 23 Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. 24 Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc: “ Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. 26 Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se ”. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “ Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. 28 Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ”. 29 Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “ Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel ”. 32 Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. 33 Et dixit ei David: “ Si veneris mecum, eris mihi oneri; 34 Si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom: “Servus tuus ego, rex, ero; servus patris tui ego fui prius, nunc autem ego sum servus tuus”, dissipabis mihi consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis ”. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.

2Sam 15, 1-37





Verš 18
Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege.
2Sam 8:18 - Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
1Kr 1:38 - Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.
1Krn 18:17 - Banaias vero filius Ioiadae super legiones Cherethi et Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.

Verš 23
Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti.
Jn 18:1 - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.

2Sam 15,7 - Číslica bude asi porušená. Miesto 40 treba čítať len 4 roky. Veď celé Dávidovo panovanie trvalo 40 rokov.

2Sam 15,12 - Mesto Gilo ležalo podľa Joz 15,51 v Júdskom pohorí. Je to buď dnešné Bet-Džálá pri Betleheme alebo zborenisko zvané Džálá, asi 10 km severne od Hebronu.

2Sam 15,18 - O Kereťanoch a Feleťanoch pozri 8,18.

2Sam 15,20 - "Milosrdenstvo a spravodlivosť!" dodaj: "ti prajem!" Je to skrátený pozdrav (ako u nás "Dobrý deň"…!).

2Sam 15,22 - Etai prešiel popri Dávidovi za ostatným vojskom, nevrátil sa späť.

2Sam 15,23 - Potok Kedron je v Jozafatskom údolí medzi Jeruzalemom a Olivovou horou. Tu konal Dávid prehliadku svojho vojska.

2Sam 15,30 - Každému príde tu na um, ako vystupoval po Poslednej večeri na Olivovú horu Ježiš Kristus, Syn Dávidov. Ide tu priam o predobraz cesty Krista Pána.

2Sam 15,31 - Dávid vie, že Achitofel je nebezpečný poradca, preto prosí Pána, aby rady Achitofelove, ktoré bude dávať Absolónovi, boli nemúdre.

2Sam 15,32 - Arach bolo podľa Joz 16,2 mesto na území kmeňa Efraim (dnes Ain Arik, tri hodiny severne od Jeruzalema).

2Sam 15,34 - Chusai má dávať pozor, aby Achitofelove rady neškodili Dávidovi.