| 2. kniha SamuelovaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Sam 11, 1-27 |
1 2Sam 11, 1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem. 2 2Sam 11, 2 Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. 3 2Sam 11, 3 Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. 4 2Sam 11, 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua. 5 2Sam 11, 5 Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: “ Concepi ”. 6 2Sam 11, 6 Misit autem David ad Ioab dicens: “ Mitte ad me Uriam Hetthaeum ”. Misitque Ioab Uriam ad David, 7 2Sam 11, 7 et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; 8 2Sam 11, 8 et dixit David ad Uriam: “ Descende in domum tuam et lava pedes tuos ”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. 9 2Sam 11, 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. 10 2Sam 11, 10 Nuntiatumque est David a dicentibus: “ Non ivit Urias ad domum suam ”. Et ait David ad Uriam: “ Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam? ”. 11 2Sam 11, 11 Et ait Urias ad David: “ Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc! ”. 12 2Sam 11, 12 Ait ergo David ad Uriam: “ Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te ”. Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera. 13 2Sam 11, 13 Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. 14 2Sam 11, 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 15 2Sam 11, 15 scribens in epistula: “ Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ”. 16 2Sam 11, 16 Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. 17 2Sam 11, 17 Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. 18 2Sam 11, 18 Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; 19 2Sam 11, 19 praecepitque nuntio dicens: “ Cum compleveris universos sermones proelii ad regem, 20 2Sam 11, 20 si eum videris indignari et dixerit: “Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur? 21 2Sam 11, 21 Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit ”. 22 2Sam 11, 22 Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. 23 2Sam 11, 23 Et dixit nuntius ad David: “ Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24 2Sam 11, 24 Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est ”. 25 2Sam 11, 25 Et dixit David ad nuntium: “ Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum ”. 26 2Sam 11, 26 Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum. 27 2Sam 11, 27 Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.
| | 2Sam 11, 1-27 |
Verš 1
Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
1Krn 20:1 - Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
Verš 4
Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua.
Lv 15:19 - Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum;
Lv 18:19 - Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.
Verš 21
Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit ”.
Sdc 9:52 - Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
2Sam 11,1 - Králi vychádzali do vojny obyčajne na jar, keď prestali dažde. – Raba (Rabba) bolo hlavné mesto Amončanov.
2Sam 11,3 - O Hetejcoch pozri 1 Sam 26,6.
2Sam 11,8 - "Umy si nohy" znamená toľko ako "daj sa do pohodlia!"
2Sam 11,21 - O Achimelechovi, synovi Gedeonovom, pozri Sdc 9,53. Jerobál bolo iné meno Gedeona. Hebrejský text píše toto meno Jerubošet. Miesto mena pohanskej modly Bála vyslovovali Izraeliti slovo "bošet" – "hanba". Aj Šaulov syn Isboset sa vlastne volal Isbál a Jonatánov syn Mifiboset bol Mifibál. – Tebes, dnes Tubas, je dedina pri ceste z Nablusu (Sichemu) do Beisanu (Betsanu).
2Sam 11,25 - "Meč zožiera raz tak, raz inak" prekladá Vulg podľa zmyslu správne: "rozličný býva výsledok boja, raz pohltí meč toho, raz iného".