výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 6, 1-22

1 Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, 2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3 Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. 4 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. 5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, 6 paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: 7 “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. 8 Noe vero invenit gratiam coram Domino. 9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. 10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth. 11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate. 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 13 dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra. 14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. 15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. 16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea. 17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. 18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. 19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini. 20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere. 21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”. 22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.

Gn 6, 1-22





Verš 9
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
Gn 5:22 - Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.

Verš 18
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
1Pt 3:20 - qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
2Pt 2:5 - et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;

Verš 5
Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 8:21 - Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
Jób 15:16 - quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem.
Prís 6:14 - Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
Jer 17:9 - Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?
Mt 15:19 - De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
Rim 3:10 - sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,
Rim 8:6 - Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;

Verš 22
Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.
Gn 7:5 - Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
Heb 11:7 - Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.

Gn 6,1-7 - Príčinou, prečo Boh tresce ľudstvo potopou, je ľudská zloba, najmä skaza mravov. Biblický text sa vracia k naratívnemu rozprávaniu najprv o Božích synoch a o obroch, aby podčiarkol tému rozvíjajúceho sa zla. Ide tu zrejme o spomienku na prastarý mýtus o jednote božských a ľudských bytostí a ich potomkov (porov. Nm 13,33). "Boží synovia" sú pravdepodobne Setiti, medzi ktorými sa zbožnosť udržala za dlhší čas ako u iných potomkov Adamových. Ľudské dcéry zasa Kainovo potomstvo. – "Pán oľutoval, že stvoril človeka na zemi". Tento výraz o ľútosti Božej neslobodno brať v pravom slova zmysle, veď Boh nič nemôže ľutovať, lebo sa nemôže meniť. Písmo veľa ráz hovorí o Bohu ako o ľuďoch.

Gn 6,9-11 - Noe značí "pokoj" alebo prinášajúci pokoj, potechu, radosť. Noe bol muž spravodlivý a zbožný, žil podľa vôle Božej a "chodil s Bohom" ako Henoch (5,22).

Gn 6,18 - "S tebou však uzavriem zmluvu." Nie dvojstrannú dohodu, ale láskavú záruku, ktorou sa Boh zaviaže voči tým, ktorých si vyvolil. Neskôr prídu takéto zmluvy s Abrahámom (Gn 15,17), s celým národom (Ex 19,1) v očakávaní novej zmluvy, ktorú Boh uzavrie v plnosti času (Mt 26,28; Hebr 9,15).