výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 46, 1-34

1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce adsum! ”. 3 Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”. 5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, 6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, 7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies. 8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15 Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. 16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. 22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem. 25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. 26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. 29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. 30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ”. 31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “ Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. 32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?". 34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”.

Gn 46, 1-34





Verš 34
Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”.
Gn 43:22 - Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris ”.
Ex 8:26 - Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;

Verš 3
Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Gn 26:24 - ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “ Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ”.
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gn 32:9 - dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
Gn 13:16 - faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Gn 16:10 - Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
Gn 17:2 - Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis”.
Gn 22:17 - benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Gn 26:24 - ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “ Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ”.
Gn 35:11 - Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
Gn 48:4 - et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam".

Verš 4
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”.
Nm 20:15 - quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros,
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Joz 24:4 - Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum.
Ž 105:23 - Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
Iz 52:4 - Quia haec dicit Dominus Deus: “ In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.
Oz 11:1 - Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.

Verš 5
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
Sk 7:15 - et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri;

Verš 8
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Ex 1:2 - Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
Ex 6:13 - Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
Nm 26:5 - Ruben primogenitus Israel. Huius filius Henoch, a quo familia Henochitarum, et Phallu, a quo familia Phalluitarum,
1Krn 5:1 - Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
1Krn 6:1 - Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
1Krn 7:1 - Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor.
1Krn 8:1 - Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,

Verš 10
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.
Ex 6:15 - Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
1Krn 4:24 - Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul;

Verš 11
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
1Krn 6:1 - Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.

Verš 12
Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.
Gn 38:3 - Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
1Krn 2:5 - Filii autem Phares: Esrom et Hamul.

Verš 16
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
1Krn 5:11 - Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:

Verš 17
Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
1Krn 7:30 - Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.

Verš 18
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.
Gn 29:24 - Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.

Verš 20
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Gn 41:50 - Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Gn 48:5 - Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

Verš 21
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
1Krn 7:6 - Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
1Krn 8:1 - Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,

Verš 24
Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
1Krn 7:13 - Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.

Verš 25
Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.
Gn 29:29 - cui servam Bilham tradidit.

Verš 27
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Sk 7:14 - Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque;

Gn 46,1-7 - Bersabe – pozri 21,33; 26,23. Cesta do Egypta viedla práve cez Bersabu. Je to miesto, kde predtým Abrahám a Izák priniesli Pánovi obetu. Jakub prináša obetu, jednak aby sa poďakoval za zvesť o synovi, jednak aby sa vyzvedel, či je to vôľa Božia, žeby šiel do Egypta. Boh, ktorý bol zakázal jeho otcovi Izákovi ísť do Egypta (26,2), teraz prikazuje Jakubovi opustiť Kanaán a ísť do Egypta tak, ako kázal ísť Abrahámovi do krajiny Kanaán. Toto je posledná teofánia v epoche Patriarchov.

Gn 46,8-27 - Osôb, ktoré išli s Jakubom do Egypta, bolo podľa tu uvedeného údaja sedemdesiat (Ex 1,5; Dt 10,22). Ženy a služobníctvo sa do toho nepočítajú. Sedem a sedemdesiat sú posvätné čísla a značia úplnosť. Karavána Jakubova bola teda veľká.

Gn 46,28-34 - Jozef naúča svojich bratov, ako sa majú správať na audiencii u faraóna. Jozef mohol sám osadiť svojich bratov, kam chcel, jeho postavenie dávalo mu na to právo. Lenže išlo o príbuzných, preto Jozef chce, aby vec rozriešil sám faraón.