výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 39, 1-23

1 Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. 3 Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius. 4 Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius, 5 benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. 6 Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. 7 Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “ Dormi mecum ”. 8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: “ Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua, 9 nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum? ”. 10 Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. 11 Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret; 12 illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “ Dormi mecum ”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras. 13 Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras, 14 vocavit homines domus suae et ait ad eos: “ En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ”. 16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum 17 et secundum verba haec locuta est: “ Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi; 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras ”. 19 Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde; 20 tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. 21 Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, 23 nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.

Gn 39, 1-23





Verš 1
Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Gn 37:28 - Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
Ž 105:17 - Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.

Verš 2
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui.
Gn 39:21 - Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Sk 7:9 - Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo

Verš 20
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.
Ž 105:18 - Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius,

Verš 7
Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “ Dormi mecum ”.
Prís 7:13 - Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens:

Gn 39,20 - Predaný, zbavený dobrého mena, odsúdený Jozef je predobrazom Nevinného Trpiteľa na Kalvárii. Ale bude aj predobrazom jeho povýšenia a veľkosti.