výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 37, 1-36

1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. 2 Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. 3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. 4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. 6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi. 7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”. 8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”. 10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”. 11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente: 14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; 15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. 16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”. 17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. 19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit; 20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”. 21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: 22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. 23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari 24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam. 25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. 26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? 27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. 29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum 30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”. 31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt 32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”. 33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”. 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. 35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius. 36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.

Gn 37, 1-36





Verš 1
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.
Gn 36:7 - Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Heb 11:9 - Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;

Verš 35
Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.
Gn 42:38 - At ille: “ Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ”.
Gn 44:29 - Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
Gn 44:31 - videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.

Verš 4
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Gn 49:23 - Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula.

Verš 33
Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”.
Gn 44:28 - Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.

Verš 11
Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
Sk 7:9 - Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo

Verš 21
Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
Gn 42:22 - Et Ruben ait: “ Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur ”.

Verš 36
Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.
Gn 39:1 - Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Ž 105:17 - Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.

Verš 28
Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
Ž 105:17 - Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
Sk 7:9 - Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo

Gn 37,1 - Posledná časť Knihy Genezis (okrem 38. a 49. hl.) je Jozefovou biografiou. Celý jej charakter prezrádza katechetický zámer, jasne vyjadrený v Gn 45,5-8 a na konci v 50,20, s cieľom poukázať na tému vykúpenia ako neskôr pri udalosti "exodu" z Egypta. Mnohé časti tohto biblického textu javia známky poznania egyptských zvykov a reálií.

Gn 37,2 - Synovia Baly boli Dan a Neftali (35,25), synovia Zelfy zasa Gad a Aser (35,26).

Gn 37,3 - Šlo o sviatočný odev.

Gn 37,5-8 - Jedným z dôvodov nenávisti bratov voči Jozefovi boli jeho podivné sny. Sny vôbec hrajú dôležitú úlohu v Jozefovom príbehu. Ale to sú iba informácie, nie Božie zjavenia ako napr. 20,3; 28,12 n.; 31,11.24.

Gn 37,9-11 - Druhý sen bol ešte názornejší a vtedy aj Jakub začal o veci premýšľať. Nik však nemyslel na to, že tieto sny sa raz stanú skutkom. Jedenásť hviezd naznačovalo jedenásť Jozefových bratov a slnko s mesiacom mohlo označovať len Jozefových rodičov. Toto všetko sa splní (48,7), okrem toho, že matka Jozefova už neuvidí veľkosť svojho syna; bola už mŕtva. Ani druhá žena Jakubova nedožila sa povýšenia Jozefovho; zomrela v Kanaáne a nešla s ostatnými do Egypta (49,31). Teda matka by mohla byť slúžka Ráchelina Bala, ktorá po smrti Ráchelinej zastupovala ako vedľajšia žena Jakubova Jozefovi a Benjamínovi matku.

Gn 37,20 - Cisterna je nádrž alebo jama na zbieranie dažďovej vody. Keď sa voda z cisterny vyčerpá, priestor ostane suchý a môže slúžiť aj za žalár. Cisterna nemá pramenitú vodu ako studňa. Aj proroka Jeremiáša väznili v cisterne (Jer 38,6).

Gn 37,25 - Izmaeliti a Madiánčania (v. 28) obývali Sýrsku púšť, ale boli to rozdielne kmene; bývali však pospolu, preto sa menom často zamieňali. Madiánčanov bolo počtom menej, nie div, že ich zamieňali s Izmaelitmi. Madiánčan a Izmaelita v ten čas nahrádzal pojem kupca, obchodníka. – Mastix je strom, z ktorého vyteká živica, potrebná v lekárstve; slúži aj ako voňavé kadidlo. To isto platí aj o ladanume, ktorý je výťažkom Cistusrosy. Z egyptských starožitností sa dozvedáme, že Egypťania potrebovali veľké množstvo týchto látok pri balzamovaní mŕtvol a pri bohoslužobných úkonoch používali ich ako kadidlo.

Gn 37,29-30 - Roztrhnutie odevu je prejavom bolesti.