výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 35, 1-29

1 Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ”. 2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “ Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. 3 Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ”. 4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. 5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. 6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo. 7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. 9 Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei 10 dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel. 11 Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. 12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc ”. 13 Et ascendit ab eo Deus. 14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum 15 vocansque nomen loci illius Bethel. 16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel; 17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “ Noli timere, quia et hac vice habes filium ”. 18 Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). 19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem. 20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. 21 Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). 22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. 23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon. 24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. 25 Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali. 26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram. 27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac. 28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum; 29 consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Gn 35, 1-29





Verš 1
Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ”.
Gn 28:12 - Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Gn 27:43 - Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;

Verš 7
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
Gn 28:19 - Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.

Verš 9
Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei
Oz 12:4 - In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.

Verš 10
dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel.
Gn 32:28 - Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
2Kr 17:34 - Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,

Verš 11
Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
Gn 28:3 - Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
Gn 48:3 - et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi
Gn 17:6 - Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
Gn 17:16 - Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”.
Mt 1:6 - Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,

Verš 14
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum
Gn 28:18 - Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.

Verš 19
Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.
Gn 48:7 - Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ”.

Verš 22
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
Gn 49:4 - Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum.

Verš 23
Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
Gn 46:8 - Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Ex 1:2 - Ruben, Simeon, Levi, Iuda,

Verš 29
consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
Gn 25:8 - Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.

Gn 35,1 - Po tom, ako sa Jakubovi synovia tak nepriateľsky zachovali k obyvateľom Sichemu, Jakub nemohol sa tam dlhšie zdržovať. Aj Pán vyžaduje od Jakuba, aby sa pobral na miesto, kde mu prisľúbil pred odchodom do Mezopotámie svoju pomoc a ochranu (28,10 n.).

Gn 35,2-4 - Vtedy Jakub plní aj sľub, čo bol urobil už dávno predtým, že totiž bude slúžiť len pravému Bohu, Pánovi (28,21.22). Cudzí bohovia sú terafim, čo Ráchel vzala z otcovského domu, a tiež nejaké sošky, ktoré Jakubovi synovia odniesli ako korisť zo Sichemu. Krúžky neboli len ozdobou, ale aj amuletmi, čo mali zaručiť istotu pre toho, ktorý ich nosieval. Teda bola to povera, ktorá mala za podklad mnohobožstvo. Išli na posvätné miesto, mali sa teda očistiť: umyť a preobliecť. Vonkajšok však mal vyjadrovať vnútro.

Gn 35,16-20 - Efrata je staršie pomenovanie Betlehema. Efrata značí Krajinu plodov, Betlehem zasa Dom chleba.

Gn 35,21-22 - Veža stáda, hebr. migdal'éder, takto sa volala preto, že slúžila pastierom za prístrešie, keď v noci strážievali stáda. Stála medzi Betlehemom a Hebronom (Lk 2,9 n.). Jakuba už zarmútili dvaja synovia, Simeon a Lévi (34,30), a teraz ho zarmucuje Ruben hanebným skutkom, ktorý Jakub nezabudne a zbaví preň Rubena práva prvorodeného (49,4).

Gn 35,27-29 - Mambre pozri 13,18, Kirjat-Arbe (23,2). Pripojil sa k svojmu ľudu – pozri 25,8. Izáka pochovali v jaskyni Makpele (49,31, porov. s 25,9 a 23,19). – Jakub mal pri otcovej smrti 120 rokov (25,26) a Jakub mal 108 rokov, keď predali sedemnásťročného Jozefa (37,2), teda Izák žil ešte po predaní Jozefa dvanásť rokov, keďže všetkých rokov Izákových bolo 180. Svätopisec opisuje smrť Izákovu vopred a len potom udalosti, ktoré sa zbehli okolo Jozefa.