výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 32, 1-33

1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. 2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. 3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). 4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. 5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. 6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”. 7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”. 8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”. 10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", 11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. 12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”. 14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: 15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti, 16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. 17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”. 18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", 19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”. 20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, 21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”. 22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. 23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; 24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, 25 mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. 27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”. 28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”. 29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”. 30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco. 31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”. 32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. 33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.

Gn 32, 1-33





Verš 1
Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
Gn 48:16 - Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram! ”.

Verš 26
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
Oz 12:3 - Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.

Verš 12
Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

Verš 28
Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
Gn 35:10 - dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel.

Verš 9
dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.
Gn 31:13 - Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae" ”.

Gn 32,1-3 - Keď Jakub utekal pred rozhnevaným Ezauom, v Beteli videl anjelov, ktorí ho uistili, že sa mu všetko bude dariť. Teraz je anjelov omnoho viac ako prv, preto miesto, kde sa mu zjavili, nazýva Machanaim ,bojisko, tábor, vojsko'. Meno sa zachovalo v dnešnom Mahne.

Gn 32,4 - Ako sa Jakub blížil k vlasti, robil opatrenia na stretnutie s Ezauom. Rozprávanie predstavuje zvrat v myslení a konaní oboch bratov a je lekciou o odpustení a zmierení.

Gn 32,25-33 - Zápas je skutočný, jeho zmysel je náznačný. Jakub sa nemá čoho obávať, zvíťazí. Jakubovi sa vykĺboval bederný kĺb, pravdepodobne uvoľnila sa mu šľacha v nohe, a tak sa nemohol riadne opierať na nohu. Preto pri ďalšom zápolení drží sa pevne svojho záhadného súpera. – Slovami "Pusť ma…" anjel doznáva, že je premožený, víťazstvo prenecháva Jakubovi. Lenže Jakub poznáva, že muž je nadprirodzený zjav, a preto prosí od neho požehnanie ako záruku mieru (Oz 12,4 n.). Jakub dostáva požehnanie a nové meno Izrael, t. j. ,bojovník s Bohom' alebo ,Boží bojovník'.