výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 28, 1-22

1 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: “ Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan; 2 surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. 3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; 4 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ”. 5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. 6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “ Non accipies uxorem de filiabus Chanaan ”, 7 quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram; 8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus, 9 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth. 10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran. 11 Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. 12 Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam 13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. 14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. 15 Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi ”. 16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ”. 17 Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”. 18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. 19 Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. 20 Vovit Iacob etiam votum dicens: “ Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, 21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, 22 et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi ”.

Gn 28, 1-22





Verš 2
surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Oz 12:12 - Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.

Verš 4
et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ”.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 24:7 - Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
Gn 26:3 - et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
Sk 7:5 - et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.

Verš 12
Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Jn 1:51 - Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.

Verš 13
et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Gn 35:1 - Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum ”.
Gn 35:3 - Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ”.
Gn 48:3 - et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi
Dt 12:20 - Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae;
Dt 19:8 - Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est

Verš 14
Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,

Verš 18
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
Gn 31:13 - Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae" ”.
Gn 35:14 - Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum

Gn 28,11 - Jakub asi nevedel, že na tomto mieste sa už Abrahámovi zjavil Pán (12,7).

Gn 28,14 - Pán opakuje prísľuby, ktoré dal Abrahámovi a Izákovi (12,2.3; 13,14 n.; 22,17 n.; 26,4.24).

Gn 28,18 - Jakub na tomto pamätnom mieste stavia pomník na pamiatku mimoriadnej udalosti. Keď maže horný koniec pamätníka olejom, chce tým naznačiť, že tento kameň je odlišný od ostatných. Pomník by mohol najviac označovať nejaký oltár, postavený pre Pána. Vonkoncom nie je možné, že by Jakub bol tu skale priznával nejakú poklonu, ako to bolo zvykom u rozličných kmeňov kanaánskych, ktoré v takýchto pomníkoch priamo uctievali svoje božstvá.

Gn 28,20 - Boh dal Jakubovi trojitý prísľub, teraz Jakub sľubuje tiež troje; sľubuje, že bude uctievať Pána, ako to robievali Abrahám a Izák (17,7); miesto, na ktorom sa mu zjavil Pán, bude preň pamätným miestom, miestom bohoslužby (35,7); a napokon, keď sa všetko dobre skončí, na tomto mieste prinesie Pánovi obetu, desiatky zo všetkého, čo bude mať. Jakub svoj sľub po návrate z Mezopotámie splnil (35,7 n.). Dávať desiatky alebo obetovať desiatky (Dt 14,28) bolo starým zvykom (Gn 14,20) a tu značí hojnú, bohatú obetu. V časoch, keď Izrael nemal ešte kráľa, putovávalo sa do Betelu (dnes Beitin) poradiť sa Pána a vyprosiť si potrebnú pomoc (Sdc 20,18.26; 1 Sam 10,3 atď.).