výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 19, 1-38

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram 2 et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”. 3 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. 4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. 5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos”. 6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: 7 “Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. 8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. 9 At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. 10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; 11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. 12 Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. 14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui. 15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”. 16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. 17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: “Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas”. 18 Dixitque Lot ad eos: “Non, quaeso, Domine. 19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. 20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea”. 21 Dixitque ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. 22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. 26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis. 27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. 30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius. 31 Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. 32 Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen”. 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. 34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: “Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”. 35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit. 36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. 37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. 38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

Gn 19, 1-38





Verš 24
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
Dt 29:23 - Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.
Iz 13:19 - Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Jer 20:16 - sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano,
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Nár 4:6 - VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus.
Ez 16:50 - et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas, sicut vidisti.
Oz 11:8 - Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Am 4:11 - “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Sof 2:9 - Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos ”.
Lk 17:29 - qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
2Pt 2:6 - et civitates Sodomae et Gomorrae in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum ponens eorum, quae sunt impiis futura:
Júd 1:7 - Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.

Verš 9
At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
Ex 2:14 - Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Sk 7:27 - Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
2Pt 2:7 - et iustum Lot oppressum a nefandorum luxuria conversationis eruit:

Verš 2
et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”.
Gn 18:4 - afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.

Verš 3
Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

Verš 26
Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
Lk 17:32 - Memores estote uxoris Lot.

Gn 19,5 - Hriechy proti prírode mali Izraeliti vo veľkej ošklivosti a trestali ich smrťou Lv 20,13, ale boli veľmi rozšírené v ich okolí. Tento hriech má aj meno odtiaľto: sodomia (homosexualita).

Gn 19,8 - Práva hostí boli v starom Oriente také sväté, že Lot volí v tiesni vydať radšej vlastné dcéry ako hostí.

Gn 19,24-26 - Zničenie Sodomy a okolitých mestečiek stalo sa na zásah Boží. Lež Boh používa sily prírodné. Treba myslieť na časté zemetrasenie v Palestíne. Aj dnes sa tu nachodí asfalt, nafta a ložiská síry. Boh používa tieto živly a ničí hriešne mestá. Mohlo to byť zemetrasenie spojené s erupciou plynu. Mŕtve more, ktoré predtým nesiahalo až tak ďaleko na juh, následkom zemských otrasov a prehĺbenia asfaltových a petrolejových ložísk sa dostáva nižšie k juhu a zalieva kraj, kde stála Sodoma a ostatné zničené mestá. A táto prehĺbenina je dokázateľne geologicky mladšia ako ostatné okolie.

Gn 19,26 - "Premenila sa v soľný stĺp" – a naozaj, v okolí Mŕtveho mora je veľa skál, ktoré majú podobu človeka. Aj Pán Ježiš sa u Lk 17,32 odvoláva na Lotovu ženu.

Gn 19,30-38 - Lot sa nezdržal dlho v Segore, odišiel na vrchy, ktoré mu anjel bol poradil ako isté útočište. Stratil celé svoje imanie, je celkom chudobný a opustený. Jeho dve dcéry si myslia, že pre chudobu nebudú sa môcť ani vydať. Túžia však mať deti, znak to požehnania Božieho najmä vo vtedajšom Oriente. Tým však nemožno ospravedlniť skutok, ktorého sa vo svojej nerozumnosti dopúšťajú. Tak to neskoršie urobí aj Tamar, nevesta Júdova (Gn 38). Lotove dcéry narodili sa v Sodome, žili v Sodome, tak možno predpokladať, že mravné zákony u nich, zdá sa, veľmi neplatili. Myslia si, že ony sa musia postarať o potomstvo otcovo. Táto rozprava je dokladom hrozných následkov dedičného hriechu a ukazuje, čoho je človek schopný, keď nemá na mysli príkazy Božie. Ani Lot nie je bez viny, avšak jeho zodpovednosť umenšuje jeho opilosť. – Ľudové vysvetľovanie odvádza pôvod Moabčanov (mé 'áb ,od otca') a Amončanov (hebr. ben-'ammi ,syn môjho príbuzného'). Moabčania sa potom osadili na tých miestach, kde sa zdržiaval Lot po zničení Sodomy, na východnom (podľa niektorých západnom) brehu Mŕtveho mora; Amončania bývali severnejšie od Moabitov v Zajordánsku.