výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 18, 1-33

1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram 3 et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; 4 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum”. Qui dixerunt: “Fac ut locutus es”. 6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”. 7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. 8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt. 9 Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”. 10 Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. 11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. 12 Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”. 13 Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. 14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”. 15 Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”. 16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. 17 Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum, 18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? 19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum”. 20 Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. 22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. 23 Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio? 24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? 25 Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. 26 Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”. 27 Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?”. Et ait: “Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque”. 29 Rursumque locutus est ad eum: “Si forte inventi fuerint ibi quadraginta?”. Ait: “Non percutiam propter quadraginta”. 30 “Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”. 31 “Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti? ”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”. 32 “Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. 33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.

Gn 18, 1-33





Verš 2
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

Verš 10
Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Gn 17:19 - Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Gn 17:21 - Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”.
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.

Verš 11
Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
Gn 17:17 - Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
Rim 4:19 - Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
Heb 11:11 - Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

Verš 12
Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”.
Sdc 19:26 - At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
1Pt 3:6 - sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.

Verš 14
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.
Mt 19:26 - Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”.
Lk 1:37 - quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.

Verš 17
Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
Am 3:7 - Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

Verš 18
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Sk 3:25 - Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
Gal 3:8 - Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

Verš 25
Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”.
Rim 3:6 - Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?

Gn 18,1-5 - Boh zjavuje sa Abrahámovi v podobe Anjela a sprevádzajú ho ešte dvaja anjeli. Zjavenie sa odohráva na poludnie. Abrahám považoval hostí za ľudí, neskoršie v jednom poznáva Pána. Abrahám oslovuje z príchodiacich len jedného, toho najvznešenejšieho a najhlavnejšieho. Pane, hebr. adoni, je úctivé oslovenie. Seba Abrahám volá sluhom. Takto to vyžadovala orientálna zdvorilosť. Kúsok chleba je zdvorilé pozvanie na hojný obed.

Gn 18,9-14 - Aj Sára sa smeje tejto reči. Jej počínanie treba obdobne chápať ako Abrahámovo predtým (17,17). Aj Sárin smiech je alúziou na Izákovo meno.

Gn 18,15 - Tento verš je náznakom, že smiech Sárin nebol bez viny, bola tam istá pochybnosť a teraz pristupuje k tomu ešte aj lož.

Gn 18,22-25 - Lež Boh nejde sám do Sodomy, ale posiela svojich dvoch sprievodcov, anjelov. Vtedy Abrahám prihovorí sa Pánovi a vyzvedá sa o Sodome, v ktorej býva jeho synovec Lot. Hovorí sa len o Sodome, pretože ona prevyšovala svojou ohavnosťou ostatné mestá Pentapolisu a aj preto, že tam býval Lot. Obdivuhodná je pokora Abrahámova a tiež láskavá dobrota Božia. Tu máme príklad účinnosti orodovania svätých ľudí.