| Kniha GenezisBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Gn 16, 1-16 |
1 (VUL) Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
2 (VUL) dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
3 (VUL) tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4 (VUL) Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
5 (VUL) Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”.
6 (VUL) Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
7 (VUL) Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
8 (VUL) dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”.
9 (VUL) Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”.
10 (VUL) Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
11 (VUL) Et dixit ei angelus Domini: “ Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12 (VUL) Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.
13 (VUL) Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”.
14 (VUL) Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
15 (VUL) Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
16 (VUL) Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.
| | Gn 16, 1-16 |
Verš 12
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.
Gn 25:18 - Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
Verš 14
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
Gn 24:62 - Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
Gn 25:11 - Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
Verš 15
Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
Gal 4:22 - Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.
Gn 16,1-7 - Podľa platných zákonov v Chaldejsku a neskoršie aj v Izraeli žena, ktorá bola bezdetná, mohla dať svoju otrokyňu mužovi a deti, ktoré sa z nej narodili, považovali sa za zákonité potomstvo panej.
Gn 16,8-11 - Pánov anjel – tieto slová označujú niekedy samého Boha, ktorý sa zjavuje vo viditeľnej podobe (Gn 16,13; 18,1 n.; Ex 3,2 n.), inokedy anjela, posla Božieho. Zmysel výroku treba vždy určiť zo súvislosti textu. V tomto prípade je jasné, že označuje Boha. – Izmael ,Boh vyslyší' (,El Boh' ,jišma' ,počuje, slyší'). Boh vypočul Agar a pomohol jej v ťažkostiach a utrpení (v. 6).
Gn 16,12 - O Izmaelovi predpovedá Boh, že "bude to človek ako divý osol" (Vulgáta slovo osol vynecháva). Prirovnanie je prevzaté zo života beduínskeho, aký život viedol Abram a jeho najbližší potomci. Povahy bude neskrotnej, milovať bude slobodu a kočovnícky život. Arabskí beduíni dodnes považujú Izmaela za svojho praotca.