Verš 1
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”.
Ž 16:6 - Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi.
Ž 18:2 - et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Ž 19:11 - desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
Verš 5
Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
Ex 32:13 - Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ”.
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Rim 4:18 - qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.
Heb 11:12 - propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
Verš 6
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Rim 4:3 - Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
Rim 4:9 - Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
Rim 4:18 - qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”.
Rim 4:22 - Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Gal 3:6 - Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Jak 2:23 - et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.
Verš 7
Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.
Ž 105:11 - dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ”.
Verš 13
Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
Ex 12:40 - Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Sk 7:6 - Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
Gal 3:17 - Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Verš 14
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
Ex 3:22 - Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum ”.
Ex 11:2 - Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
Ex 12:35 - Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Verš 15
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Gn 25:7 - Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
Verš 16
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
Ex 12:40 - Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Verš 18
In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 24:7 - Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Ex 32:13 - Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ”.
Dt 1:8 - En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
Gn 15,1-4 - Abram je už dlhší čas v Kanaáne, ale stále je tu ako cudzinec, ktorý sa musí bedlivo starať o svoj majetok. Za jeho dôveru Boh mu teraz prisľubuje ochranu a odmenu, a to vo videní, čiže zjavení. Táto Božia láska dodáva Abramovi smelosti, aby sa požaloval na svoj osud a aby poprosil Pána o ďalšiu priazeň. Čo mu osoží všetko bohatstvo, sláva a zem, keď ju nebude mať komu zanechať? Nemá potomka, teda pre cudzieho sa namáha: "damašský Eliezer bude majiteľom môjho domu". Eliezer bol asi Abramovým otrokom. Volá sa domorodý, lebo sa narodil už v Abramovom dome z otrockých rodičov. Možno predpokladať, že po odlúčení sa od Lota mal Abram úmysel urobiť ho svojím dedičom. Tu Abram vyjadruje prvý raz Pánovi svoju nespokojnosť.
Gn 15,17 - Starý obrad uzatvárania zmluvy, prevzatý z dosvedčených starovekých zvykov: zmluvné strany prechádzajú pomedzi rozpolené zvieratá a vyhlasujú, že ich môže stihnúť osud obetovaných zvierat, ak porušia túto dohodu. – Boh prešiel v podobe dymiacej pece a horiacej fakle. Prešiel sám, lebo jeho zmluva bola jednostranná, keďže to nie je zmluva medzi rovnocennými partnermi (9,9). Ide o slávnostnú zmluvu, spečatenú prísahou (prechodom pomedzi rozpolené zvieratá).