Verš 3
Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
Gn 12:8 - Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
Verš 4
in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
Gn 4:26 - Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
Gn 12:8 - Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
Verš 6
nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
Gn 36:7 - Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Verš 7
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.
Gn 12:6 - Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
Verš 9
Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”.
Gn 20:15 - et ait: “Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita”.
Gn 34:10 - Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”.
Verš 13
Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Gn 18:20 - Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Ez 16:49 - Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant;
Verš 15
omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 15:7 - Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 17:8 - Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
Sk 7:5 - et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Verš 16
faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
Gn 15:5 - Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
Gn 17:4 - Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Jer 33:22 - Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos ”.
Rim 4:17 - sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
Heb 11:12 - propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
Verš 18
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.
Gn 14:13 - Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Gn 13,9-12 - Bratia v širšom zmysle slova, teda príbuzní. Lot si volí Jordánske údolie medzi Genezaretským jazerom a Mŕtvym morom. Segor bolo jedno z piatich miest južne od Mŕtveho mora v tzv. údolí Sidim. V tom čase Mŕtve more nesiahalo na juh tak ďaleko ako po zničení Sodomy a Gomory, ktoré Mŕtve more zalialo.
Gn 13,14-18 - Abram ostal v Kanaáne a Boh ho odmeňuje za jeho pokojamilovnosť a veľkodušnosť. Pán mu opakuje prísľub z 12,7 a dodáva, že túto krajinu dá jeho potomstvu, ak ostanú verní. Mamre by bol podľa Gn 14,13.24 Amorejčan, Abramov spojenec. Hebron je známe palestínske mesto asi 70 km na juh od Jeruzalema.