Hľadaný výraz: z 119,1-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. 9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. 13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. 16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. 17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.

1

mail   print   facebook   twitter