Hľadaný výraz: sir 27,17-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: 18 dilige amicum et coniungere fide cum illo; 19 quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. 20 Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui; 21 et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius; 23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio, 24 denudare autem amici mysteria amputatio spei est. |