Hľadaný výraz: rim 5,6-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. 7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. 8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. 9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! 10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;

1

mail   print   facebook   twitter